Nosce te ipsum (Graece: γνῶθι σεαυτόν vel γνῶθι σαυτόν) est aphorismus Graecus qui Delphis in templo Apollinis ruinoso inscriptum esse apud Platonem[1] et apud Pausaniam refertur.[2] Proverbium hoc temperantiam vel cogitationem sui signare potest. Et Bias Prienensis,[3] Myson et Heraclitus hoc proverbio usi esse putantur.

Ruinae templi Apollinis, ante quod "γνῶθι σεαυτόν" scriptum esse dicitur.
Opus tessellatum in quo γνῶθι σαυτόν scriptum est.
Pars operis Systema naturae de homine disserens, ubi locutio "nosce te ipsum".

Aevo novo Carolus Linnaeus in suo opere Systema naturae de homine disserens hanc locutionem Latine citavit.

Nexus interni