Ziziphus mauritiana (binomen ab Ioanne Baptista Lamarckio anno 1789 statutum) est species arborum fructiferarum in Indomalaesia sponte crescens, sed in Asia Meridiorientali et australi insulisque oceani Indici et maris Caribaei necnon alibi culta. Utilis est propter fructus edules, corticem medicinalem, lignum ad supellectilia conficienda idoneum, folia unde tanninum extrahitur, sed etiam quia insecta Laccifer lacca in arbore habitant. Garcias ab Orta in India occidentali, in insula Mauritia Lamarckius observavit, qui hac ratione nomina dedit Latinum Z. mauritiana, Francogallicum Jujubier de l'Isle de France.


Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Rosales 
Familia : Rhamnaceae 
Genus : Ziziphus 
Species : Z. mauritiana 
Ziziphus mauritiana 
Lam.  

Notae recensere


Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio recentior
  • Fruit-bearing Forest Trees: technical notes. (FAO Forestry Paper, 34.) Romae: Food and Agriculture Organization, 1982. Textus

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ziziphus mauritiana spectant.
  Vide "Ziziphus mauritiana" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database