Eudicotyledones 
Rosidae 
Ordo : Sapindales 
Familia : Rutaceae 
Subfamilia : Rutoideae 
Genus : Zanthoxylum 
Species : Z. flavum 
Zanthoxylum flavum 
Vahl, 1807[1]  
Conservationis status

Zanthoxylum flavum (Anglice noyer,[3] tembetaria, West Indian satinwood, yellow sanders, yellow sandalwood) est planta florens familiae Rutacearum, in Anguilla, Antiqua et Barbuda, Insulis Bahamensibus, Bermuda, Cuba, Respublica Dominicana, Guadalupa, Haitia, Iamaica, Portu Divite, et Martyribus endemica, Caione Osse excepto, ubi exstirpata est.[1] Detrimentum habitationis et lignum densum durumque pro tractatione subtili caesum[4] ei minantur.

Planta est arbor magnitudinis mediae, quae in regione subtropica ubi ea est endemica omnem per annum crescit. In variis solis habitat,[5] atque in solis serpentinis vigere potest. Ea recte crescit, breve aulaeum foliis pinnate compositis efficiens,[6] fasciculis parvorum florum flavescentium ad cremeos, parvisque seminibus nigris. Pollinatio probabiliter ab apocritis efficitur. Semina ab avibus et vespertilionibus dispergi habentur, sicut in Zanthoxylo martinicensi, specie arte conecta.

  1. 1.0 1.1 "Zanthoxylum flavum Vahl". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 1997-05-22. 
  2. Areces-Mallea, A.E. 1998. De specie apud situm iucnredlist.org. 2006 IUCN Red List of Threatened Species. Accessum 24 Augusti 2007.
  3. Austin et Honychurch 2004.
  4. Bucher et Madrid 1996.
  5. De arbore apud situm treesearch.fs.fed.us.
  6. Britton 1965.

Bibliographia

recensere
  • Austin, Daniel F., et P. Narodny Honychurch. 2004. Florida Ethnobotany: Fairchild Tropical Garden, Coral Gables, Florida Arizona-Sonora Desert Museum, Tucson, Arizona: with more than 500 species illustrated by Penelope N. Honychurch . . . et al. Boca Raton: CRC Press. ISBN 978-0-8493-2332-4.
  • Britton, Nathaniel Lord. 1918, 1965. Flora of Bermuda. Iterum impressus. Novi Eboraci: Hafner Publishing Company. ISBN 1-152-54066-1.
  • Bucher, Ward, et Christine Madrid. 1996. Dictionary of Building Preservation. Novi Eboraci: Preservation Press. ISBN 978-0-471-14413-7.

Nexus externi

recensere
  Vide "Zanthoxylum flavum" apud Vicispecies.