Zagrium
(Redirectum de Zagrus (mons))
Zagrium[1] (Graece Ζάγριον, Persice nunc زاگرس) sunt montes Iraniae altissimi; ut Strabo dicit, Mediam a Babylonia dividunt[2]. Altae planitiei Iranicae Zagrium pars est.
Per totam Persiam a septentrione ad meridiem extensi sunt. Cacumen altissimum est Dena (quae et Zerdkuch), 4548 m altum, haud longe ab Isfahano sita.
Pasitigris, Choaspes aliaque flumina in montibus Zagrii oriuntur. Spelunca Šanīdar in montibus Zagrii sita est. Caprae primo in montibus Zagrii domesticae factae esse putantur.
Notae
recensere- ↑ Strabonis versio a Xylandro facta, vol. IV, Lipsiae 1806, p. 542.
- ↑ Geographia, XI 12, 4.
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 33°40′0″N 47°0′0″E • GeoNames • Pleiades • Store norske Lexikon |