Wolfgangus Ratisbonensis
Wolfgangus Ratisbonensis[1] (Theodisce: Wolfgang von Regensburg; natus circa annum 924 fortasse Pfullingen, mortuus die 31 Octobris Pupping in Austria Superiore) magister scholarum, missionarius et ex anno 972 episcopus fuit. Canonizatus est anno 1052.
Obitus: 31 Octobris 994; Pupping
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Memoria
Sanctus, sanctus (feriae die 31 Octobris, 31 Octobris)
Vita
recenserePostquam Reichenau et Herbipolis eruditus est, monachus creatus est in monasterio Einsiedeln anno 964. Ibi erudiendorum inspectoris et decani munere fungebatur annis inter 966 et 971. Inde se totum missioni Hungarorum consecravit. Anno 972 nominatus est episcopus Ratisbonensis episcopatus Pragensis installationem promoturus. Breviter hermitagium quoque in Salzkammergut incoluit.[2] Vita defunctus est cum in Marcham orientalem iter faceret.
Papa Leo IX eum anno 1052 Ratisbonae sanctum declaravit. Wolfgangus factus est patronus agricolarum et lignatorum; tamquam auxiliator generalis invocari solet.[3] Inde ex Medio aevo exeunte cultus eius infloruit in Germania Meridiana, Austria et Helvetia (e.g. ad Einsiedeln, ad pereginatorum locum Düdingen in districtu Sensunae). Opus Legenda sancti Wolfgangi secundum verba Vitae Sancti Wolfgangi, quae olim Otloh Ratisbonensis (monasterii Emmeram) pepigerat, prelo mandatum est anno 1475. Fontes autem Otloh iam saeculo XI colligerat.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad sanctum Wolfgangum spectant. |
- nexus apud DDB
- de Wolfgango in Lexico sanctorum oecumenico
- Uhlirz, Karl, "Wolfgang" apud: Allgemeine Deutsche Biographie 44 (1898), p. 118-123 (hic in interreti)