Wilsum est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Wilsum est praeterea pars communis generalis Uelsen.

Wikidata Wilsum
Res apud Vicidata repertae:
Wilsum: insigne
Wilsum: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°32′8″N 6°51′20″E
Numerus incolarum: 1 635
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 47.26 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Hardenberg, Emlichheim, Hoogstede, Gölenkamp, Uelsen, Itterbeck, Wielen, Laar

Tabula aut despectus

Wilsum: situs
Wilsum: situs

Historia

recensere

Wilsum anno 851 nomine Wilshem primo in actis descriptum est[1] et ut regio tota usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Wilsum ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Wilsum cum aliis communibus se ad commune generale Uelsen coniunxit. Magister civium Wilsum annis 1986 - 2006 Ludovicus Tyman fuit, tum ei Henricus Mardink successit[2].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wilsum spectant (Wilsum, Wilsum (Grafschaft Bentheim)).
  1. Meginhardus Fuldensis, "De miraculis sancti Alexandri"
  2. uelsen.de