Hoogstede est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Ad commune etiam vici Kalle, Tinholt, Arkel, Bathorn, Scheerhorn atque Berge pertinent. Hoogstede est praeterea pars communis generalis Emlichheim.

Wikidata Hoogstede
Res apud Vicidata repertae:
Hoogstede: insigne
Hoogstede: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°34′59″N 6°57′0″E
Numerus incolarum: 2 933
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 49.79 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Wilsum, Gölenkamp

Tabula aut despectus

Hoogstede: situs
Hoogstede: situs
Ecclesia Reformata Hoogstede

Historia

recensere

Anno 1209 vicus Scheerhorn hodie ad Hoogstede pertinens primo in actis descriptum est, cum comes Balduinus Binethemsis Scherehorne vicum monasterio in Wietmarschen tradidit[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Hoogstede pars Regni Hannoverani fuit. Anno 1821 ecclesia reformatata a vico Arkel in Hoogstede translata est et historia communis coepit[2]. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Hoogstede ad hunc diem pertinet. Anno 1938 in vico Bathorn castra carceralia a Nazistis instituta sunt, ubi inter Secundum Bellum Mundanum et captivi belli tenebantur. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 vici Berge, Kalle, Scheerhorn atque Tinholt ad Hoogstede adiuncti sunt et Hoogstede sodalis communis generalis Emlichheim factum est. Anno 2011 Fredericus Berends (CDU) novus magister civium electus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hoogstede spectant.