Aperire sectionem principem
Signum Ducatus Brunsvicenis et Luneburgensis

Ducatus Brunsvicensis et Luneburgensis[1] constitutus est anno 1235 et pars fuit imperii Romani sacri.

Index

DivisionesRecensere

Ducatus saepe inter heredes divisus est. Partes principatus nominabantur et a capite nomen acceperunt:

Ducatus LuneburgiensisRecensere

Ducatus Luneburgensis ab anno 1269 usque ad annum 1705 fuit territorium imperii Romani sacri.

Principatus Brunsvicensis et GuelpherbytensisRecensere

Anno 1269 Principatus Brunsvicensis et Guelpherbytensis conditus est. Ab anno 1814 Ducatus Brunsvici nominatus est.

Principatus CalenbergensisRecensere

Anno 1269 et Principatus Calenbergensis conditus est, quae postea Principatus Brunsvicum-Luneburgensis nominatus est. Anno 1692 princeps Ernestus Augustus Princeps Elector Imperii Ducatus Electoralis Brunsvici-Luneburgi factus est. Post annum 1814 haec pars in Regnum Hannoveranum sublata est.

Principatus GottingensisRecensere

Principatus Gottingensis annis 1345 - 1495 fuit. Postea ad Principatum Calenbergensem venit.

Principatus GrubenhagensisRecensere

Principatus Grubenhagensis annis 1286 - 1586 divisus est a Principatu Brunsvicensi et Guelpherbytensi.

NotaeRecensere