Emlichheim (lingua Saxonica et Emmelkamp vocatum) est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Ad commune etiam vicus Holzel pertinet. Est praeterea sedes administrationis communis generalis eiusdem nominis.

Wikidata Emlichheim
Res apud Vicidata repertae:
Emlichheim: insigne
Emlichheim: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°37′0″N 6°51′0″E
Numerus incolarum: 7 606
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 48.65 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Laar, Wilsum

Tabula aut despectus

Emlichheim: situs
Emlichheim: situs
Ecclesia Reformata Emlichheim
Lingua Saxonica Emlichheim "Emmelkamp vocatur".

Historia recensere

Anno 1352 Emlichheim nomine "Emminchen" primo in actis descriptum est[1]. Tum ad comitatum Binethensem usque ad annum 1753 pertinuit, cum Friedericus Carolus comes Emlichheim cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 Emlichheim ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo Emlichheim pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 vicus Holzel ad Emlichheim adiunctus est. Eodem anno Emlichheim caput communis generalis Emlichheim factum est. Anno 2011 Sigrun Mittelstädt-Ernsting (CDU) nova magistra civium electa est.

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Emlichheim spectant.

Notae recensere