Wamba (rex Visigothorum)

(Redirectum de Wamba)
Wikidata-logo.svg Wamba (rex Visigothorum)
Res apud Vicidata repertae:
Wamba (rex Visigothorum): imago
Nativitas: 630; Penamacor
Obitus: 688; Pampliega

Officium

Officium: Rex Visigothorum
Munus: monarcha

Consociatio

Memoria

Sepultura: Pampliega, Toletum

Wamba[1] (mortuus Pamplicae[es] anno 688) fuit rex Visigothorum Hispaniae ab anno 672 ad annum 680. Rex die 21 Septembris creatus est, eodem nempe die, quo mortuus est Reccesvinthus. Vicus ille, ubi Reccesvinthus mortuus est et Wamba est rex creatus, hodie Wamba appellatur. Wamba senex regere noluit, sed maiores eum coegerunt. Die 20 Octobris Toleti diadema ei impositum est.

Sculptura Vambae facta ab Olivieri et Philippus de Castro. Sculptura Matriti est.
Fíbula aquiliforme (M.A.N. Madrid) 01.jpg Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.

RegnumRecensere

Wambae regnum fuit turbulentissimum: continenter Ariani contra Catholicos, Hispanoromani contra Visigothos, nonnullique maiores contra regem pugnabant. Etiam Vascones rebellaverunt, et anno 672 Mauri trans fretum Gaditanum navigaverunt Hispaniam vastaturi. Copiae Visigothorum Mauros repulerunt.

Comes Septimaniae Paulus contra Wambam rebellavit anno 673. Legatus Wambae, comes Ildericus, cum copiis in Septimaniam intravit, sed tunc Ildericus Paulo iunxit. Ilderico rege coronato, Wamba cum copiis e Cantabria in Hispaniam Tarraconensem progressus est, ubi rebellionem superavit. Paulus Toletanus historiam de Wamba scripsit, optimam narrationem quam de bello Visigothico habemus[2].

Wamba tandem legem de exercitu promulgavit. Haec lex iussit maioribus et episcopis (sub poena capitali) regem cum copiis iuvare, et de gardingis regulavit. Etiam Wamba convocavit nonum Concilium Toletanum.

Episcopus Toletanus cum Ervigio insidias Wambae struxerunt. Anno 680, Wamba venenatus est; tunc coniurati Wambam totonderunt et habitu monachali vestiverunt, ne regeret.

De familiaRecensere

Wamba rex fuit filius Tulgae, nepos Chintilae, et per sororem eius, avunculus regis Egicae.

Antecessor:
Reccesvinthus
Rex Visigothorum
672–680
Successor:
Ervigius

NotaeRecensere

  1. Etiam Bamba et Wambanus dictus. Caesar Barronius Soranus, Annales Ecclesiastici, tomus 8 (Venetiis: 1739), p. 630.
  2. Historia Wambae regis Pauli Toletani

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Wambam spectant.
  Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica