Vladimirus Zelens'kyj

comoedus, politicus
(Redirectum de Vladimirus Zelenskij)

Vladimirus Alexandri f. Zelens'kyj (Ucrainice Володимир Олександрович Зеленський, tr. Volodymyr Oleksandrovyč Zelens'kyj; Kryvyj Rih in urbe natus die 25 Ianuarii 1978), est politicus, comicus histrio atque iuris consultus Ucrainicus. qui in rebus politicis nuper agens praeses Ucrainae die 21 Aprilis 2019 electus est, die 20 Maii inauguratus.

Wikidata Vladimirus Zelens'kyj
Res apud Vicidata repertae:
Vladimirus Zelens'kyj: imago
Vladimirus Zelens'kyj: imago
Vladimirus Zelens'kyj: subscriptio
Vladimirus Zelens'kyj: subscriptio
Nativitas: 25 Ianuarii 1978; Kryvyi Rih
Patria: Ucraina

Familia

Genitores: Oleksandr Zelenskyj; Rimma Zelenska
Coniunx: Olena Zelenska
Proles: Kyrylo Zelenskyi, Oleksandra Zelenska

Filius Iudaeorum, Vladimirus Zelens'kyj puerulus in Mongolia habitabat, patre ibi professore scientiae computatoriae docente. Alumnus est Instituti Oeconomici urbis nativae. Ab anno 2015, protagonista televisificae seriei satyricae Слуга народу ("Servus nationis"), partes praesidis Ucrainae agebat. Mirifice autem die 31 Decembris 2018 candidatus comitiis anni insequentis de praesidatu se proposuit, quibus praesidem Petro Porošenko devicit.

Dum Invatio in Ucrainam a Russia die 24 Februarii 2022 coepit, legem militaris declaravit. Et adhuc 24 Martii 2022, orationes per telecommunicationem interretialem ad capites civitatium Unionis Europaeae, Civitatium Foederatarum et Iaponiae fecit ad auxilium postulandum.[1]

Anno 2023, Vladimirus Zekens'kyj Praemium Caroli Magni accepit.

Bibliographia

recensere
 
Vladimirus Zelens'kyj novus praeses (ad sinistram partem), Vladimirus Hrojsman primus minister, Andreas Bohdan praefectus administrationi praesidis, die 31 Maii 2019 congressi

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Zelens'kyj spectant.
  • "Volodymyr Zelenskiy": vita apud CIDOB: Barcelona Centre for International Affairs (Hispanice)