Viperidae (-arum, m.pl.) sunt familia Serpentium venenatarum, toto in orbe terrarum endemica, Antarctica, Australia, Hibernia, Nova Zelandia, Madagascaria, Havaiis, variis aliis insulis remotis et locis supra Circulum Arcticum exceptis. Viperidarum species praeditae sunt duobus dentibus veneniferis longioribus quam ceteri et reclinabilibus (unde alterum familiae nomen, Solenoglypha), ad venenum infundendum. Habitus typicus huius familiae, quem quisquis agnoscere potest, est corpus latius quam longum cum capite triangulo et cauda brevissima. Non modo Viperae similiaque genera circum mare Mediterraneum viventia, sed etiam crotalophori Americani sunt Viperidae.


Subphylum : Vertebrata 
Classis : Reptilia 
Ordo : Squamata 
Subordo : Serpentes 
Familia : Viperidae 
Oppel, 1811
   
Synonyma
* ?Viperae—Laurenti, 1768
  1. R. W. McDiarmid, J. A. Campbell, T. Touré. 1999. Snake Species of the World: A Taxonomic and Geographic Reference. Vol. 1. Herpetologists' League. ISBN 1-893777-00-6 (series). ISBN 1-893777-01-4 (volume).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Viperidas spectant.
  Vide "Viperidas" apud Vicispecies.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks