Vicipaedia Esperantica
Vicipaedia Esperantica (Esperantice Esperanta Vikipedio) editio est Vicipaediae lingua constructa Zamenhofiana. Quae versio die 15 Novembris 2001 fundata est, Carolo Smith auctore. In elencho omnium quoad nativitatem in loco undecimo stat.[1] Mutationes technicae, quae propter signa diacritica Esperantica necessariae erant, fecerunt ut in cunctis versionibus Vicipaediae abecedarium Unicodex praevalidum futurum esset.[2][3]
Inter omnes Vicipaediae species, Esperantica maxime inter gentes esse videtur.[4] Quoad linguas constructas omnes alias magnitudine multum superat.[5]
Momentum maximum linguisticumRecensere
Vicipaedia Esperantica esperantistis totius orbis terrarum fontes de quibuscumque quaestionibus offert atque aperit. Insuper neologismos excudit, et identitatem lectorum ubique terrarum dispersorum corroborat. Multitudo autem commentariorum conversa est aliis ex linguis. Sodalitates Esperanticae, e.g. Universalis Societas Esperantica, E@I, Associatio Esperanticum docentium internationalis kaj ELiSo (Esperanto kaj Libera Scio) faciem Vicipaediae Esperanticae in altum tollunt, et in conventiculis homines in Vicipaedianis colendis erudiunt. Anno 2008 in Congressu Universali Roterodami celebrato, prima congressusa magnus Vicipaedianus habita est.
Die 15 Octobris 2022 in Vicipaedia Esperantica, commentarii 328 794 inveniebantur; symbolas suas continuatas dabant usores 366, administratores sedecim ordinem servabant.[6]
NotaeRecensere
- ↑ Indices vicipaediani.
- ↑ "Unicoding the Esperanto Wikipedia (Part 3 of 4)."
- ↑ "The Signpost: 'Interview with Brion Vibber, the WMF's first employee.'"
- ↑ "Wikimedia Traffic Analysis Report - Page Edits Per Wikipedia Language," citite? 11- de octubre? de 2012.
- ↑ Quantae commentationes secundum linguas sint praesentatio.
- ↑ Vicipaediarum universalium conspectus.