Aperire sectionem principem
Ludovicus Pirandello discipulus cum commilitonibus et professoribus: inter illos, paenultimus ad partem dexteram sedens, Vendelinus Foerster, anno 1891

Vendelinus Förster sive Foerster (recte Wendelin; natus ad Vlčice in Districtu Jeseník in Moravia die 10 Februarii 1844; mortuus Bonnae die 18 Maii 1915) fuit philologus Austriacus linguarum Romanicarum egregius.

VitaRecensere

Mense Maio 1874 ad universitatem Vindobonensem veniam docendi de philologia linguarum Romanicarum nactus mense Octobris eiusdem anni professor extraordinarius Pragae proclamatus est. Mense Maio 1876 ordinarius nominatus autumno Bonnam petivit ut Friderici Christiani Diez locum obtineret. Annis inter 1889 et 1891 ei discipulus fuit Ludovicus Pirandello, scriptor Italicus notissimus. Membrum fuit Academiae Austriacae scientiarum necnon membrum honoris causae sodalitatis studenticae Nassoviae Bonnensis. Inde ab anno 1884 membrum extraneum Academiae Baravicae scientiarum fuit, anno autem 1901 sodalis correspondens academiae scientiarum a Gottingensibus electus est.

MomentumRecensere

Förster praesertim in explorationibus textualibus, editoriis, glossologicis, etymologicis operam dabat et multum patravit. Maximi momenti studia eius in lingua Francogallica antiqua necnon in dialectibus Pedemontinorum, Valdensium, et Sardicorum erant. Opus editorium eius magnum habetur editio operum Christiani de Trecis (Salinis Saxonicis, ab 1884 ad 1899 quattuor in voluminibus).

Opera alia selectaRecensere

  • »Quaestiones Horatianae I.« (Brunnae 1869)
  • »De lege Meinckiana« (1870)
  • »Rufi Festi breviarium« (editio critica prima, Vindobonae 1874)
  • »Richars li biaus« (Vindobonae 1874)
  • »Li dialoge Gregoire« (Salinis Saxonicis 1876)
  • »Aiol et Elie de Saint-Gille« (Hailprunnae 1876–82, 2 vol.)
  • »Li Chevaliers as deus espees« (Salinis Saxonicis 1878)
  • »Las Mocedades del Cid de G. de Castro« (Bonna 1878)
  • »De Venus la deesse d'Amors« (Bonn 1880)
  • »Lyoner Ysopet und Anonymus Neveleti« (Hailprunnae 1882)
  • »Robert Garniers Tragödien« (Hailprunnae 1882–83, 4 vol.)
  • »Das altfranzösische Rolandslied treu nach den Handschriften« (Hailprunnae 1883–86, 2 vol.)
  • »Li sermon saint Bernart« (Erlangae 1885)
  • »Louis Meigrets Tretté de la Grammere françoeze« (Erlangae 1888)
  • »Über die Sprache der Waldenser« (apud periodicum Gottingense »Göttinger Gelehrte Anzeigen«, 1888)
  • »Ille et Galeron von Walter von Arras« (Salinis Saxonicis 1890).

Una cum Koschwitz edidit librum exercitationum in lingua Francica antiqua qua Lipsiae anno 1902 altera in editione est publicata. Saepe his seriebus labores commendavit: Altfranzösische Bibliothek (Hailprunnae 1879–87, 10 vol.) et Romanische Bibliothek (Salinis Saxonicis 1889–93, 10 vol.), Romanische Studien (Böhmer), Archivio glottologico (Ascoli), Zeitschrift für romanische Philologie (Gröber).

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 6. Leipzig 1906, p. 779, quod relegi potest hic in interreti.