Vallis sive Terra Cinnamomi (Hispanice país de la canela) est locus ficticius in America Meridionali non dissimilis civitati Regis aurati[es]. Christophorus Columbus promiserat se reperiturum novos fontes auri et specierum, sed non repperit. Alii eum sequi petiverunt, et deinde gignuntur historiae terrarum incognitarum, auri et cinnamomi plenarum, in partibus interioribus continentis Americae reconditarum.

Anno 1541, mense Februario, Gundisalvus Pizarro (frater Francisci Pizarro gubernatorque provinciae Aequatoriae) expeditionem duxit ab urbe Quito orienti versus, Francisco de Orellana adiuvante, terram cinnamomi petens. Andes montes transierunt et valles fluminum Cocae et Napi secuti sunt, sed nec cinnamomum, nec civitates, nec quae comedissent invenerunt. Deinde Orellana cum quibusdam aliis navigationem temptavit fluminis Napi ut alimenta sociis reportaret; sed adverso flumine vehere non potuit. In fine Pizarro, cum perpaucis sociis, post duos annos Quitum reditus est; Orellana autem navigavit, primus ille, totum Amazonum flumen et ad insulam Trinitatis pervenit. In eam navigationem occurrit gentem feminarum bellatricum sive Amazonum, hodie usque perditarum, et de ea re flumen nuncupavit rio grande de las Amazonas, scilicet 'flumen magnum Amazonum'.

FontesRecensere

Commentaria fideliora de expeditione sunt duo: a Garcia Laso Inca (alumno Gundisalvi Pizarro, propterea experto de vita eius) atque a Casparo de Carvajal, capellano Orellanae et socio navigationis fluminis Amazonum.

BibliographiaRecensere

Editiones fontium
  • José Toribio Medina, ed., Descubrimiento del río de las Amazonas según la relación de ... Gaspar de Carvajal. Hispali: E. Rasco, 1894 Textus apud Internet Archive
Eruditio