Gundisalvus Pizardus
Gundisalvus Pizardus[1] (natus Gonzalo Pizarro anno 1502 Turgalii; mortuus die 20 Aprilis 1548 Cuschi) fuit explorator Hispanicus et germanus Francisci Pizardi. Regis Hispanici fautores abominans allaboravit, ut libertas Americana augeretur.
Strenuus cum Francisco in Peruvia capienda operam dabat, ut anno 1539 Quitensis gubernator et latifundiarius facturus esset. Biennio post cum quattuor militibus indigenarum et ducentis Hispanis profectus est ad terras orientales. In itinere a centurione Francisco de Orellana relictus est, qui escarum provisionem simulans Amazonum fluminis navigationem incepturus erat. Vane et diu exspectatum est, antequam reditui domum bucinaretur. Pauci magnis itineribus et esurie confecti Quitum revidere potuerunt canibus equisque mactatis.
Interim Franciscus Pizardus anno 1541 interfectus est, cum viros suos dimittere coactus esset. Rex Hispaniae leges novas promulgaverat, ut exploratorum immunitas atque vis diminueretur ad Indorum culturam servandam.
Multi autem comites Hispanici privilegiorum amissionem timentes Gundisalvum Pizardum Peruviae caput declaraverunt. Ipse rex vicarius Blasco Núñez Vela? anno 1546 in proelio apud Anaquito? comisso a gregibus Gundisalvi vinci potuit. Sed Petrus de la Gasca politicus atque episcopus die 9 Aprilis 1548 apud Jaquijahuana? exercitus contra Pizardum mitti iussit. Pizardus comprehensus, proximo die supplicio affectus est.
Bibliographia
recensere- John Hemming: The Conquest of the Incas, Mariner Books, Bostoniae 2003, ISBN 0-15-602826-3
- Howard Clewes: Der andere Pizarro, mythistoria quam convertit Hans E. Hausner, Monaci 1979
- Huerta, Carlos: Cronología de la Conquista de los Reinos del Perú (1524-1572), Limae 2013, ISBN 978-612-00-1406-6
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Gundisalvum Pizardum spectant. |
- "Gonzalo Pizarro, a la conquista junto a sus hermanos" - pagina Hispanica indagatoribus dedicata