Vicipaedia:Fontes nominum Latinorum
Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
- Praefatio
- De recensendo
- Structura paginae
- Hierarchia paginarum
- Qualitas paginarum
- De orthographia
- De Latinitate
- De nominibus propriis
- Fontes nominum Latinorum
- De bibliographiis etc.
- De categoriis
- Tutela Vicipaediae
- Formulae
- Paginae novae
- Paginae speciales
- Paginae non annexae
- Omnes paginae
- Categoriarum caput
- Categoriarum arbor
- Paginae admeliorandae
- Harenarium
- Gratulatio
Hic habes indicem fontium interretialium in quibus nomina Latina hodierna vel recentiora rite adoptata reperiuntur. Talia nomina "officialia" licet aut accipere in titulis nostris, aut ad minimum (si rarius propter antiquitatem seu brevitatem seu Latinitatem aliud nomen praeferendum sit) in textu dare.
Talibus nominibus omnibus citatio fontis aut in nota aut inter nexus externos subiungi debet. Si de "officialibus" nominibus biologicis agitur, hoc statim feceris quando formulam {{Fontes biologici}} inter nexus externos inscribis: pagina rite apud Vicidata adnecta, fontes nomenclaturae biologicae ipso facto videbuntur.
Saepe formula iam parata est quae de aliquo fonte refert. Ut indicem talium formularum inspicias, vide formulas quae ad fontium citationes adhibentur.
- Idem Anglice: This is a list of online sources that give current or recent officially adopted Latin names. For our pagenames we should either accept these names, or, if unusually we prefer another name because it is more classical or shorter or better Latin, at least we should then give the official name in the text of our article.
- In all cases a source for each Latin name should be cited in a footnote or in the Nexus externi. In the case of official names for biota, this is easily done by including the formula {{Fontes biologici}} among the Nexus externi: relevant sources for official biological nomenclature will then appear as soon as our page is linked at Wikidata.
- Often there is a ready-made template that refers to a certain source. To browse the list of such templates, see Vicipaedia:Formulae quae ad fontium citationes adhibentur.
Taxinomia biotorum
recensere- Vira : Virus Taxonomy: 2013 Release
- Prokaryota, Bacteria: LPSN: List of Prokaryotic Names with Standing in Nomenclature; cf. V. B. D. Skerman, V. McGowan, P. H. A. Sneath, "Approved lists of bacterial names" in International Journal of Systematic and Evolutionary Microbiology vol. 30 (1980) pp. 225-420
- Fungi: Index fungorum
- Plantae: Tropicos
- Cultivarietates nomina officialia habent linguá communi, minime Latine. De structura horum nominum vide International Code of Nomenclature for Cultivated Plants. Aliquarum cultivarietatum antiquiorum nomina Latina communia reperiri possunt (e.g. Malum Sinense). Fontibus carentibus haud oportet nomen Latinum cultivarietatum fingere, nisi vocabulis communibus converti possint.
- Animalia : ZooBank et FishBase
- Fossilia : Fossilworks ("Quick search" tempta!)
Biologia et medicina
recensere- Vocabularium medicum: Puls.bg
- Anatomia: Terminologia anatomica,[1] cf. Vokabular Latein-deutsch-englisch
- "Nomina somatologica, osteologica &c."
- "Terminologia histologica, embryologica", cf. Vokabular latein-deutsch-englisch
- Nomina morborum: Međunarodne klasifikacija bolesti - Šifarnik bolesti MKB 10 (Nomina morborum Latina et Slovenica cum siglis ICD-10)[2][3] talis res alibi
- Chirurgia: fontem interretialem plenum nondum repperimus (sed vide rubricas apud Google Books)
- Pharmacopoea: Philippus Laurentius Geiger, Carolus Fridericus Mohr, Pharmacopoea universalis. Heidelbergae: Winter, 1845 (Textus apud Google Books). Vide etiam (fons Germanicus 1885 apud Google Books) fons Americanus 1879 (fons Americanus 1917 apud Google Books) (fons Belgicus 1967 apud Google Books)
- "Index Nominum: International Drug Directory", ubi Denominationes internationales communes collectae sunt; multae editiones, cf. hic
Chemia
recensere- Elementa : Fontem nominum Latinorum omnium nondum repperimus, sed elementa recentiora nomina fere invariabilia, formá praesertim Neolatiná, iam habent. Vide "Periodic table of elements" et "How to name new chemical elements" apud IUPAC
- Composita et praecipue medicamenta: Drugs.com (nomen e.g. Anglicum in capsa quaesitionis inscribe)
Geologia
recensere- Periodi, aerae geologicae : fontem interretialem plenum nondum repperimus. Vide notas in paginas de periodis nostras subiunctas.
- Aeones, aerae, periodi Praecambriae: vide nomina Nederlandica quae cum Latinis consonant
- Epochae geologicae quae et series stratigraphicae: vide Christof Kuhn et Stratigraphische Tabelle von Deutschland 2016
- Chroni geologici qui et stadia stratigraphica: vide nomina Theodisca quae cum Latinis consonant
- Aeva selenologica : nomina Theodisca (quae etiam Latina esse possunt) non officialia hic proponuntur
Loci geographici
recensere- Dioeceses Catholicae (Nomina sedum episcopalium verbis adiectivis Latinis expressa)
Res astronomicae
recensere- Topographia planetaria: Gazetteer of Planetary Nomenclature
- Nomina formarum topographicarum in planetis satellitibusque repertarum: Descriptor Terms (Feature Types)
- Constellationes : The Constellations apud IAU; tabula appellationum Latinorum nominativorum genetivorumque necnon abbreviationum subiuncta
- Planetae extrasolares: Naming the extrasolar planets (nomina fortasse utilia sed non officialia: sine fontibus aliis non oportet ad nomina paginarum adhibere)