Babel
la-3 Hic usor probe ac Latine conferre potest.
zh-N 中文是这位用户的母语
en-4 This user has near native speaker knowledge of English.
fr-3 Cet utilisateur dispose de connaissances avancées en français.
grc-3 Ὅδε ὁ χρώμενος ἀνωτέραν γνῶσιν τῆς ἀρχαίας ἑλληνικῆς ἔχει.
sa-2 एषः सदस्यः माध्यमिक-संस्कृतेन लेखितुं शक्नोति ।
ja-2 この利用者は中級日本語ができます。
de-2 Dieser Benutzer beherrscht Deutsch auf fortgeschrittenem Niveau.
lzh-2 此君有志文言也。
it-1 Questo utente può contribuire con un livello elementare in italiano.
Usores lingua digesti

Salve! Lege, sis: /Versus; /Crocotophoruntes.

Invocatio

recensere

Turba sodali, Musa, alios frui
permitte densa, seu tumidum viros
    auris acervum congerentis
        altius et cumulatum Olympo

fulgente flavis, seu rigidos manu
fasces tenentis, seu vacuis novi
    vulgo placere aevi poetas
        carminibus solitos profano.

Me consequi non divitias iuvat
contaminatas aut hominum gravi
    immitium cingi caterva;
        non mihi fama libet, nec ullum

quaeram, vetusti fertilis ut lyrae
vates, honorem: stamina non decet
    vitare Parcarum, neque umbras
        arcuerit Libitina cuiquam.

Quondam tacentem suscitat impiger
Flaccus Camenam atque aere perennius
    perstare iussit, dum Maroni
        usque deae tribuere famam

primo Latinum; nunc et ineptiae
crescunt Catulli laude recentium.
    At morte derepti, nec umquam
        capta videre tropaea possunt.

Nequam suavi sollicitum modo,
nequam canendo quaerere gloriam
    nomenque. Me tantum meo, di,
        assiduum calamo librisque

praebete lectorem, et mihi noxios
arcete plausus: praecipuis canam
    laete meae caelo patronae
        auribus egregioque Phoebo.

Utilia alibi

recensere