Bona Espero - symbolum Esperanticum in latifundio a Grattapaglia curato

Ursula Grattapaglia (nata Ursula Sandkühler die 27 Septembris 1933 Berolini) esperantista et interpres Germana est et una cum marito Iosepho Grattapaglia Latifundium Bonae Spei in Brasilia diligenter et continuo moderatur.

VitaRecensere

Secundum bellum mundanum in Germaniae capite et in regionibus orientalibus peregit. Germanis post bellum e provinciis orientalibus crudeliter expulsis Ursula quoque profuga est facta. Quando annos 16 nata erat, sponte sua idioma Zamenhofianum ediscere coepit. Annis 1950 Berolini magnopere activa in ista motione fuit. Commercio epistulari annos sex acto Iosephum Italum, cui litteras dederat, vidit et unum annum post isti viro nupsit.

In Italia cum infantibus habitabant ubi congressus Esperanticos cum aliis praeparabant et pro periodico nationali Esperantico operam navabant. Annis inter 1971 et 1992 Ursula Universalis Societatis Esperanticae (UEA) commissionaria fuit et annis inter 1977 et 1983 in praesidio sedebat. Munere interpretis fungens variis in conventibus semper et ubique de rebus Esperanticis praeconia fecit et indefesse ante diurnarios politicosve commoda linguae internationalis facile discendae adhibendaeque evolvebat. Anno 1974 cum marito Iosepho, qui ingeniarius apud officinas Fiat rude donatus et Rotariorum sodalitatis membrum fervens, in Brasiliam commigravit. In latifundio Bonae Spei infantes multi minus divites educati sunt esperantistis e toto orbe terrarum auxilium ferentibus.

HonoresRecensere

Una cum marito notiones laudandas Rotariorum sodalitatis cum ideis pacificis Esperanticis coadunare in animo habebat et habet. Anno 2005 denique membrum honorarium UEA declarata est. Insuper civis honoraria urbis Alto Paraíso de Goiás regionis Goiasensis creata est.

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere