Sodalitas rotariorum (Anglice: Rotary Club) est organizatio internationalis re publica vacans cui est inserta notio laudanda servitiorum ad invicem pro auxilio humanitario in vita publica privata professionali agendorum.

Insigne rotariorum in Xenodochio Sub aquila Bidgostiae in Polonia

Historia et structioRecensere

Separatur in associationes regionales, in quibus homines munerum quam diversissimorum conveniant. Prima associatio condita est a Paulo Percy Harris anno 1905 Sicagi; in Germania anno 1927 Hammoniae primi asseclae sese congregarunt.

Omnes circuli hodie sub tegmento Sodalitatis rotariorum internationalis (Anglice: Rotary International) comprehenduntur cuius grapheum centrale invenitur Evanston in Illinoesia. Insigne eius est rota dentata.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sodalitatem rotariorum spectant.