Iurum humanorum declaratio universalis
Iurum humanorum declaratio universalis[1][2] est professio a conventu generali Nationum Unitarum apud Palatium de Chaillot Lutetiae die 10 Decembris 1948 rite decreta 48 suffragiis adsentientibus, nullo opponente, octo autem abstinentibus. Liber primatum memorandorum hanc declarationem mundi documentum omnino in plurimis linguis conversum appellat.[3] Declaratio ex clade belli mundani alterius orta est. Cuius inter auctores Renatus Cassin, Iacobus Maritain, Alienora Roosevelt, Carolus Malik sunt. Origo omnis internationalis iurum humanorum legis ac prima perscriptio globalis iurum, quae omnes humani per se possident, est. Consistit in triginta capitulis, quae in insequentibus foederibus inter civitatibus, regionalibus iurum humanorum instrumentis, et constitutionibus legibusque civitatum elaborata sunt .[4]
Iura per declarationem notaRecensere
Declaratio dicit omnes homines dignitate et iure pares nasci.[5] Vetat discrimen propter sexum, genus, linguam, religionem, opiniones politicas;[6] vetat servitutem et supplicium.[7] Lex debet omnes aeque protegere.[8] Omnes patriam habent, in qua possunt libere se movere; possunt alias civitates visitare et in patriam revenire.[9] Declaratio dicit omnes homines se in matrimonio iungere et familiam condere posse.[10] Dicit omnes libertatem habere opinionis, religionis, cogitationis.[11] Omnes opera administrationis rem publicam possunt facere, vel directe vel per legatos, et "populi consensus principium est publicae potestatis."[12] Omnes ius habent otii et negotii.[13]
Nexus interniRecensere
- Charta Consociationis Nationum
- Charta Hominis ac Civis Iurum promulgatum a Conventu Francogallico anno 1789
- Declaratio Libertatis Civitatum Americae Foederatarum, anno 1776
- Dies iurum humanorum
- Historia iurum humanorum
- Internationalis iurum humanorum lex
- Iura humana
- Magna charta libertatum, anno 1215
- Universalismus moralis
NotaeRecensere
- ↑ Iura humana apud Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta (Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006; declaratio + gen. apud auctores antiquos invenitur.
- ↑ Alia nomina proposita: Universalis de iure hominum declaratio (secundum Socratis Gymnasii Romani versionem); declaratio hominis iurium universa (secundum Gymnasii Noviodunensis Helvetici versionem).
- ↑ Universal Declaration of Human Rights Contact Page, Unhchr.ch, inventum 10 Decembris 2008.
- ↑ Paul Williams, ed., The International Bill of Human Rights, Entwhistle, 1981. Prima declarationis editio quasi liber, cum praefatione a Iacobo Carter scripta.
- ↑ Articulus 1: textus Latinus invenitur apud officium curatoris supremis consociationis nationum pro iure humano.
- ↑ Articulus 2
- ↑ Articuli 4, 5.
- ↑ Articulus 7.
- ↑ Articuli 13, 14, 15.
- ↑ Articulus 16.
- ↑ Articuli 18, 19.
- ↑ Articulum 21.
- ↑ Articula 23, 24.
BibliographiaRecensere
- Morsink, Johannes. 1999. The Universal Declaration of Human Rights: Origins, Drafting and Intent. Philadelphia: University of Pennsylvania Press.
- Nurser, John. 2005. For All Peoples and All Nations: Christian Churches and Human Rights. Geneva: WCC Publications.
Nexus externiRecensere
Vide Iurum humanorum declaratio universalis apud Vicifontem. |
- Textus latinus Declarationis
- Versiones officiales Declarationis, plus quam 380 linguis scriptae
- Center for the Study of Human Rights apud Universitatem Columbiensem: commentarium
- Textus (anglice)
- Center for a World in Balance, textus anglicus
- Versio simpliciter scripta (anglice)
- UDHR pagina apud Facebook
- Quaestiones de Declaratione
- Conferentiae per totam orbem terrarum de iuris humanis
- Oratio ab Eleanor Roosevelt habita ad Consociatem Nationum, cum texto et pellicula
- Propositio nomine Proposal for a Privacy Protection Guideline on Secret Personal Data Gathering and Transborder Flows of Such Data in the Fight against Terrorism and Serious Crime a Marcello Stuessi scripta
- UDHR - Educatio
- Revista Envío Nova declaratio iurum humanorum