Polyphemus (Graece Πολύφημος) in mythologia Graeca fuit unus ex Neptuni (Mythologia Graeca Posidonis) et nymphae Thoosae filiis et unus inter Cyclopes.[1]

Polyphemus, pictura amphorae Musei archaeologici urbis Eleusis, Eleusis.
Odysseus Polyphemo potum offerens. Pictura Ioannis Henrici Gulielmi Tischbein annis 18181819 facta Museo Artis et Historiae pagi Oldenburg, Oldenburgum, condita.

Mythologia

recensere

Polyphemus persona Odysseae et dramatis satyrici Euripidis Cyclops inscripti. Et in Aeneide[2] memoratur

Ulixes, rex Ithacae, sapientiae notus, ventis vectus est in insulam prope Siciliam. Hic Polyphemus media fronte unum oculum habens rem pecuariam agebat et carnem humanam epulabatur. Huic responsum erat ab auguribus ut caveret ne ab Ulixe excaecaretur. Cum Polyphemus vidit Ulixem et eius socios in speluncam suam intravisse, molem saxeam ad ianuam adposuit ne exirent neve feritati eius resisterent. Tum Ithacorum rex vino quod secum portaverat Cyclopem donavit. Qui valde delectatus insueta potione, vino oneratus somnum cepit. Itaque Ulixes comitesque ardenti trunco oculum dormientis effoderunt et insequenti die cum Cyclops oves ad pabulum educeret ad pecora adligati egressi sunt. Quae excaecatio filii sui causa fuit cur per totam Odysseam Posidon Ulixem inexpiabili odio persecutus sit[3].

Amorem Polyphemi ad puellam nereidem dictam Galateam evocat carmen.

  1. Homerus, Odyssea 1, 70.
  2. III.641-661.
  3. Odyssea I.68-79.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Polyphemum spectant.