Galatea (Nereis)
Vide etiam paginam discretivam: Galatea.
Galatea in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade,[2] atque ab Hesiodo in Theogonia.[3] Eodem genere in Apollodori bibliotheca ordinatur.[4]