Uglicia
(Redirectum de Uglicz)
Uglicia[1] seu Uglitz[2] (Russice Углич, Uglič) est urbs in Russia, in regione Iaroslaviensi, ad Rha fluvium sita. Circa 35 milia incolarum habet. Ugliciae sunt statio ferriviarum, portus, moles et cataractae receptaculi aquae Ugliciensis.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Russia
Locus: 57°32′0″N 38°20′0″E
Numerus incolarum: 32 057, 32 146
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Locus: 57°32′0″N 38°20′0″E
Numerus incolarum: 32 057, 32 146
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Regio Iaroslaviensis, Ivanovo Industrial Oblast, Gubernium Iaroslaviense, Yaroslavl Viceroyalty, Gubernium Moscuense
Geographia
Superficies: 27 chiliometrum quadratum
Historia
recensereUglicia est una antiquissimarum urbium Russiae. Annus officialis fundationis eius est 937. In chronica primo notitiae subest anno 1148. Ab anno 1238 erat metropolis ducatus Ugliciensis. Initio saeculi XIV facta est possessio ducum Moscoviae.
Anno 1591 Ugliciae cecidit (opinione divulgata, caesus est) Demetrius, dux Ugliciensis, filius iunior tzaris Ioannis IV, octo annos natus. Demetrius ille, anno 1606 canonizatus, nunc in signo urbis depictus est.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ugliciam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 57°32′0″N 38°20′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon |