Tyropatina in arte coquinaria Romana fuit ferculum dulce e lacte, ovis, melle coctum, pipere sparsum. Recentius in talibus ferculis, variatim "lac coctum" vel "lac assum" nuncupatis, saccharum loco mellis praecipitur; nux moschata seu cinnamomum sive et alia aromata loco piperis insparguntur.

Leche asada ("lac assum" vel tyropatina) sicut in Chilia paratur

Praeceptum antiquum sub hoc nomine in Apicio sic legitur:

Tiropatinam: Accipies lac, adversus quod patinam [a]estimabis, temperabis lac cum melle quasi ad lactantia, ova quinque ad sextarium mittis, si ad eminam, ova tria. In lacte dissolvis ita ut unum corpus facias, in cumana colas et igni lento coques. Cum duxerit ad se, piper adspargis et inferes.[1]

Tyropatinae recentiores

recensere

Bibliographia

recensere
Praecepta