Robertus de Nola, communiter mestre Robert vel "magister Robertus", qui annis 1470 floruit, regi Ferdinando I Neapolitano coquus meruit. Auctor fuit libri de re coquinaria, titulo brevi Libre del coch, qui liber Catalane anno 1520, Hispanice anno 1525 editus est.

Libre de doctrina per a ben servir, de tallar y del art de coch (Barcinone, 1520) f. 2r: initium. Origo operis ad caput paginae datur: compost per lo diligent mestre Robert coch del serenissimo senyor don Ferrando rey de Napols

An mestre Robert e Catalaunia ortus sit, haud pro certo habetur. Haec res deduci solet e duobus indicibus: magna pars praeceptorum, quae divulgavit, ex opere anonymo Catalauno Llibre de sent soví derivantur; ipse liber magistri Roberti Barcinone Catalauniae, textu Catalane scripto, primum prodit.

Bibliographia

recensere
  • Eliana Thibaut i Comalada, Cuina medieval catalana : història, dietètica i cuina (Valls: Cossetània, 2006 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Alicia Rios, "Ruperto de Nola" in Alice Arndt, ed., Culinary Biographies. Houston: Yes Press, 2006. ISBN 978-0-9718322-1-3 pp. 277-278