Turris Bismarckiana
Turres Bismarckianae[1] (Theodisce Bismarckturm) sunt monumenta ingentia in honorem cancellarii Othonis de Bismarck facta, quae annis inter 1898 et 1915 erecta sunt. Constat nonnullas ex post in eius honorem iterum consecratas esse.
Cui bono fuerit
recensereVeneratio Bismarckiana inde ab annis 1860 exeuntibus
recensereCum anno 1871 Versaliis Imperium Germanicum proclamatum esset, proposita prima de turribus Bismarckianis faciendis orta sunt. Bismarck anno 1890 rude donatus magis magisque diligebatur, quod post mortem crevit.
Frederico Schröter, viro privato, instigante turris prima autem anno 1869 finiri potuit Janówek in Silesia Inferiore.[2] Nonnullae aliae turres turriculaeque hominum patriae saluti consulentium ex post pro Bismarck nuncupatae sunt.
Catena ignea
recensereStudiosi Germanici autem, post decessum cancellarii, columnas Bismarckianas (Bismarcksäulen) ubique in Germania construendas esse censuerunt, quibus forma una futura esset. Quarum in vertice pelvis esto, in qua diebus festis ignis accendi potuerunt. Itaque catena lucida quaedam trans Germaniam omnem esset:[3] cuius generis monumentum primum Rudolphopoli anno 1899 natum est.[4]
Mense Aprili 1899 architectus Gulielmus Kreis Unioni studiosorum Germanicae de notionibus suis persuadere potuit, qui formam Götterdämmerung creaverat, i.e. columnam cum scalis internis. Usque annum 1911 istius modi monumenta quadraginta septem aedificata sunt, semper ad situs paululum aptata. Unde praeter opera lapidea etiam lignea habemus.[5]
Revera in plurimis turribus apparatus quidam ad ignem faciendum apparuit. Quoniam dies unus inflammationum inveniri non potuit notio sollemnis de catena unica flagranti ad irritum ducta est.
Translatio politica officialis
recensereMox conservatismus nationalis burgensis libenter eam ideam contra democratiam socialem utebatur tempore quo colonialismus insuper gloriam Germanicam expandere videbatur.[6] Patet periodicum Freie Presse Bismarck tamquam novum commenticium deum nationalem abnuisse.[7] Monumenta autem in honorem imperatoris aliis a circulis socialibus promota sunt, e.g. ab officialibus Borussicis. Econtra institores, operarii, burgenses parvi cancellarium imperatori anteponentes pro extructionibus turritis solvebant. Aedificatio turrium omnium - numerus 410 in votis fuerat - terminari non potuit. Denique monumenta 240 erecta sunt. Post anniversarium Othonis de Bismarck centesimum novae turres factae non iam sunt Urbe Conceptionis salva.
Res Publica Vimariana et Regnum Tertium
recensereTempore Rei Publicae Vimarianae inimici democratiae rem hanc colebant. Ultima turris confecta est anno 1934 apud Möhnesee (in Rhenania Septentrionali et Vestfalia). In Germania nazistica nonnumquam ante turres processiones et pompae celebratae sunt[8] et mense Maio 1933 deustio librorum abhorrendorum Hannoverae et Dresdae ante frontem monumentorum Bismarckianorum facta est.[9][10].
Nostris diebus, talibus turribus gaudent Germania, Francogallia, Bohemia, Polonia, Russia, Cammarunia, Tansania, et Chilia. Turres sexaginta sex demolitae sunt. Hodie turres scilicet novas partes agunt in re periegetica et in historia regionali indaganda.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad turres Bismarckianas spectant. |
- Georgii Bielefeld paginae
- de turribus in Regione Rurana
- Marc von Lüpke: "Der Turmbau zu Bismarck" - Apud: Spiegel, 22.12.2014
- Christoph Moeskes:"Turm und Drang". - Apud: FAZ, 14.2.2021
Notae
recensere- ↑ Adiectivum in nomenclatura zoologica invenitur, cf. Philalalanka bismarckiana "Archiv für Molluskenkunde", p. 33.
- ↑ "Der älteste Bismarckturm von 1869. Der Bismarckturm in Ober-Johnsdorf"
- ↑ Thomas Gräfe:"Bismarcktürme und Bismarcksäulen."
- ↑ Marc von Lüpke: "Bismarck-Türme: Personenkult um Reichsgründer". Apud: Der Spiegel, 22 Decembris 2014.
- ↑ Wolfgang Freyberg: Bismarcktürme in Ostpreußen (Kulturzentrum Ostpreußen, Ellingen, 2022), 12.
- ↑ Lutz Engelskirchen: "Denkmal im politischen Raum Das Kaiser Wilhelm Denkmal am Deutschen Eck in seinem Jahrhundert", thesis doctoratus, 2013, pp. 56, 159, 215, 254, 272, 305.
- ↑ "Bismarckturm" apud denkmal-wuppertal.de.
- ↑ Thomas Deuster: Der Bismarckturm und Waldpark Marienhöhe, stmv - S. Toeche-Mittler Verlag, Darmstadt 2006.
- ↑ "Gedenkort Bücherverbrennung an der Geibelbastion"
- ↑ "Dresden. Aufarbeitung der Geschichte."