Turning Torso (Latine fere 'Thyrsus vertens'} est caeliscalpium Malmogiae situm, altissimum in tota Scandinavia, 190,4 metra altum, praeditumque 54 tabulatis habitabilibus et quinque anabathris. Constructio huius "turris vertiginosae" (det snurriga tornet, ut a Malmogiensibus appellatur) die 14 Februarii 2001 coepta est et die 27 Augusti 2005 perfecta. Architectus fuit Iacobus Calatrava.

Turning Torso anno 2011.

PinacothecaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Turning Torso spectant.