Aperire sectionem principem
Bina anabathra.

Anabathrum,[1][2] anabathrum electricum,[1] vel scansorium,[1] est loculus, qui aut per obliquum aut ad perpendiculum movetur, ad transportandos homines vel onera.

HistoriaRecensere

A machinatore qui Vitruvius appellabatur Romae fabricatum est, saeculo primo a.C.n., primum anabathrum; ope servorum vel animalium vel aquae, restibus et trocleis movebatur ad perpendiculum. Anno 1853, Elisha Graves Otis, machinator Americanus, saluti consulens, invenit apparatum, qui, restibus forte ruptis, anabathri lapsum frenaret.

Primum anabathum electricum fabricatum est a Werner von Siemens, anno 1880. Caupona quae dicitur Savoy Hotel talem apparatum primum possedit.

Partes anabathriRecensere

Anabathrum, de more, in sex dividitur partes, quae sunt:

  • Domus machinarum. Ubi, de more, intruuntur electricus locellus et apparatus tractorius.
  • Loculus. Est, ut ita dicatur, sæptum ipsum, ubi onus transportatur.
  • Libramentum. Sinit onera paribus ponderibus examinari et minima vi transportari.
  • Turris. Intra quam instruuntur ferra et, aliquando, motrum et electricus locellus. Ferris adhæret loculus et per ea sursum vel deorsum movetur.
  • Tabulatum. Unde onus transportatur in loculum.
  • Puteus. Ubi instruuntur salutis instrumenta, quæ anabathrum retinent et frenant.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 Ebbe Vilborg, Norsteds svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. "Anabathrum" pronuntiatur [a'nabatʰrum].
  2. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad anabathra spectant.