Turinghemium
Thuringhemium[1] vel Turinghemium (Francice Turckheim; Theodisce Türkheim) est commune Francicum 3928 incolarum (anno 2021) praefecturae Rheni Superioris et ab anno 2021 Communitatis Europaeae Alsatiae in regione orientali olim Alsatia et a die 1 Ianuarii 2016 Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia et nunc ex plebiscito Grand Est (Magnus Oriens) vocata.
De geographia et administratione
recensereVicus in introitu vallis rivi Fecht positus est inter Colmariam ad orientem et Monasterium ad occidentem. Vinetis circumdatus est et rivo Fecht adluitur. Praeter vini culturam turismus quoque viget ob pulchras et veteres domus sexti aut septimi decimi saeculi ex ligneis tignis exstructas et fenestris prominentibus (oriels) ornatas necnon angustas vias quae aspectum antiquum vico praebent. Oenoturismus quoque floret quod Turinghemium ad "Vinorum Viam" (Route des vins) adiacet. Quoad administrationem pertinet commune in cantonem Wintzenheim et circumdarium Colmar-Ribeauvillé contribuitur.
De nomine
recensereDuplex origo nomini proponitur: plerique a gente Germanica Thuringorum, qui imperium Romanum quinto saeculo invaderunt atque regioni Thuringiae nomen dederunt, ita nominatam urbem aestimant. Sunt autem qui insigne urbis veram etymologiam praebere arbitrentur, hoc est nomen datum esse ob portam (Tür) anulo magno (Ring) munitam quae domum (Heim) fortiter claudebat, unde Tur-(r)ing-hemium. Verisimilius tamen 'insigne loquens' fuisse ex ipso nomine excogitatum.
Historica
recensereStatua parva dei Mercuri, nummi, vasa funeraria ibi reperta testantur locum iam aetate Romana habitatum esse. Nono saeculo fundus rusticus erat qui abbatibus Monasterii vectigal pendebat. Iam medio aevo vinea colebatur. Anno 1312 imperator Henricus VII statuta urbis liberae Turinghemianis donavit atque eis ius moenium aedificandorum tribuit.
Incolae sunt Turinghemiani[2] Anno 1354 ad res suas tuendas urbs imperialis libera Thuringhemiana in foedus decapolim dictum cum novem aliis Alsatiae urbibus ingressa est. Sedecimo saeculo maxime floruit ob vini commercium sed septimo decimo Bellum triginta annorum incolarum numerum ad paucitatem retroegit. Die 5 ianuarii 1675 Thuringhemiano proelio marescalcus Francicus Turenne exercitum Imperii Germanici ab Electore Magno ductum vicit. Ita Noviomagense pactum (1679) Francorum dicionem in Alsatia confirmavit sed Turinghemiani, qui pro Imperatore steterant, direpti et atrociter necati sunt. Parochus in baptizatorum regesto scribebatː "eo paulatim res et miseria excrevit ut sequeretur liberrima omnimoda ad 14 et plures dies spoliatio per totam civitatem, ut Ecclesiae quidem non parceretur"[3]. Quocirca monumentum Turennae vicecomiti in platea urbis dedicatum non omnibus placet. Anno 1679 decapolis dissoluta est.
Novi incolae ex Helvetia deficientem demographiam supplerunt et anno 1743 prima chartae officina creata est. Industria chartaria et textilis nono decimo saeculo ibi aliquantulum viguerunt. Inter 1871 et 1918 Alsatia Germaniae annexa est: tunc temporis vinearum morbus Phylloxera multa damna incolis attulit.
Notae
recensere- ↑ In regestis parochialibus passim necnon in hoc titulo libri [1].
- ↑ Sic in regestis parochialibus. Turingheim nomen vetus oppidi erat.
- ↑ Prima pagina eiusdem regesti de priore regesto legiturː censetur concrematus a militibus in generali illa loci huius omnimoda spoliatione anno 1675 ad ingressum Ianuarii. [2].
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Thuringhemium spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 48°5′11″N 7°16′50″E • OpenStreetMap • GeoNames • "68338" apud INSEE |
Plura legere si cupis
recensere- André Billich, Histoire d'une ancienne ville impériale : Turckheim, Colmariae, Alsatia, 1975 Gallica Googlebooks
- Topographie du canton de Turckheim : 1789-1801, Wickram, 1982
- Ivan Geismar, Histoire des juifs de Turckheim
- Société d'histoire et d'archéologie Wickram, Turckheim Trois-Épis dans la tourmente 1914-1918, Thuringemii, 2011