Tumenum[1] (Russice: Тюмень, tr. Tjumen’) est urbs Russiae, metropolis regionis Tumenensis. Circa 745 milia incolarum habet. Urbs sita est in Siberia occidentali ad flumen nomine Tura, quod est accola fluvii Tobol.

Wikidata Tumenum
Res apud Vicidata repertae:
Tumenum: insigne
Tumenum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 57°9′0″N 65°32′0″E
Numerus incolarum: 861 100
Zona horaria: UTC+05:00
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Mikhail Afanasyev
Procuratio superior: Tyumen Urban Okrug

Geographia

Superficies: 698.48 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Couna, Cella, Hustonia, Bressicia, Daqing
Tura flumen Tumeni

Tumen est valens transportationis (portum, stationem ferriviariam et duos aeroportus habens), industriae, scientiae, et culturae sedes.

Historia

recensere

Arx Tumenensis condita est anno 1586 prope priscum castellum Tartarorum, et facta est prima Russorum urbs in Siberia. De origine nominis Tumen, opiniones variae exsistunt: e.g., e legendis Tartaricis, urbs vocata est ex verbo tumen, quod in lingua Tartarica 'decies milia' significat.

A saeculo septindecimo Tumenum sedes valens mercaturae et fabricarum fuit. Postquam gubernium Siberiense anno 1708 creatum est, sedes administrativa eius districtus (ab anno 1724 in provinciam Toboliensem gubernii illius inclusi), ab anno 1782 unius e districtibus praefecturae et ab anno 1796 gubernii Toboliensis metropolis fuit, anno 1919 etiam caput gubernii illius factum est, ab anno sequente metropolis gubernii Tumenensis factum. Ab anno 1923 ut sedes administrativa circuli et dein districtus ad regionem Uralensem pertinebat, anno 1934 sedes administrativa regionis Obiensi-Irtisensis factum est, anno 1934 autem ut sedes administrativa districtus in regionem Omensem inclusum. Ab anno 1944 enim caput regionis Tumenensis est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tumenum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 57°9′0″N 65°32′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия