Tortuga[1] vel Insula Testudinis[2] (Francogallice Île de la Tortue ; Haitianice Latòti ; Hispanice Isla Tortuga ; Anglice Turtle Island) est insula in mari Caribico quae pars Haitiae est, ante boreale et occidentale Hispaniolae litus iacens. Commune constituit Île de la Tortue in circumdario Port-de-Paix in Nord-Ouest civitatis departimento.?.

Tortuga e spatio visa.

Tortuga magnitudine est 180 chiliometra quadrata,[3] et in censu anni 2003 eius multitudo 25 936 homines erat. Insula saeculo septimo decimo formidolosa piratarum sedes portusque erat. Periegesis et mentionum in multis litterarum operibus causa, una e notissimis Haitiae regionibus temporibus hodiernis facta est..

Geographia insulae nota est plerumque e descriptionibus in Zeerovers divulgatis, in libro Alexandri Olivieri Exquemelin,[4] ubi navigatio in insulam anno 1666 facta enarratur.

In cultura populariRecensere

Tortuga in multis operibus quae latrocinium in mari Caribico saeculis septimo decimo et duodevicensimo describunt depingitur.

PelliculaeRecensere

Inter pelliculas quae Tortugam attingunt sunt:

LitteraeRecensere

Inter libros qui Tortugam attingunt sunt:

MusicaRecensere

Tortuga in multis carminibus nominatur, inter quae sunt:

NotabilesRecensere

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Scriptum domini Protectoris (in operibus Ioannis Miltoni, vol. VII, 1853, p. 358). Cf. binomina Damithrax tortugae, Calappa t., Coryphopterus t.
  2. Dictionaire geographique universel, Ultraiecti 1711, p. 956.
  3. Schutt-Ainé, Patricia (1994). Haiti: A Basic Reference Book. Miami, Florida: Librairie Au Service de la Culture. p. 20. ISBN 0-9638599-0-0 .
  4. Exquemelin, Alexander (2003). Zeerovers. 's-Hertogenbosch: Voltaire B.V.. pp. 18–20. ISBN 90-5848-044-5 .

BibliographiaRecensere

  • Pancorbo, Luis. 2003. "El Canal de la Tortuga." In "Río de América," 321–33. Barcinonae: Laertes. ISBN 84-7584-506-1.

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 20°2′23″N 72°47′24″W • GeoNames • Encyclopædia Britannica
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tortugam spectant.

20°02′23″N 72°47′24″W / 20.03972°N 72.79°W / 20.03972; -72.79