Torpedinidae sunt familia chondrichthyium, piscium complanatorum, qui liberationem electricitatis efficiunt ad praedam stupefaciendam et quo sese defendunt. Tarde moventur, et in imo mari habitant. Familiae sunt viginti duo species descriptae. Maxima est Tetronarce nobiliana, quae usque ad 90 chiliogrammata pondere crescere, et ictum electricum 220 voltiorum intendere possunt. Corporibus torpedinidarum sunt regiones commutatorum musculorum cellulae electroplaques? appellatae, quae organum electricum constituunt. Electricitas in eorum textibus corporeis condi potest, qui nucleum electricum agunt. Ictus pulsibus liberari potest. Torpedo ictum in corpus animalis emittere potest ad id stupefaciendum ut facilius capiatur et comedatur, etiam in corpus praedatoris. Textus torpedinidarum saepe in investigationibus neurobiologicis proper eius proprietates unicas adhibetur.


Classis : Chondrichthyes 
Subclassis : Elasmobranchii 
Superordo : Batoidea 
Ordo : Torpediniformes 
Familia : Torpedinidae 
Bonaparte, 1838
   
Subdivisiones: Genera et species
Vide commentarium.

In rebus militaribus, torpedo, genus pyroboli, ex torpedinibus appellatur.

Species recensere

Familiae sunt viginti duae species in duo genera digestae.[1]

Notae recensere

  1. Carvalho, M. R. de. (2015): Torpedinidae. In: Heemstra, P. C., Heemstra, E., & Ebert, D. A. (eds.), Coastal Fishes of the Western Indian Ocean, vol. 1. South African Institute for Aquatic Biodiversity, Grahamstown, South Africa. In prelo.
  2. Ebert, D. A., Haas, D. L., & de Carvalho, M. R. (2015): "Tetronarce cowleyi, sp. nov., a new species of electric ray from southern Africa (Chondrichthyes: Torpediniformes: Torpedinidae): Zootaxa 3936 (2): 237–50.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Torpedinidas spectant.
  Vide "Torpedinidas" apud Vicispecies.