Tiburtius Navracsics

politicus Hungariae

Tiburtius (Hungarice Tibor) Navracsics (Vesprimiis natus die 13 Iunii 1966), alumnus Universitatis Budapestinensis, est politicus Hungaricus et Europaeus.

Wikidata Tiburtius Navracsics
Res apud Vicidata repertae:
Tiburtius Navracsics: imago
Tiburtius Navracsics: imago
Nativitas: 13 Iunii 1966; Vesprimia
Patria: Hungaria

Tibor Navracsics ob iurisprudentiae studia anno 1990 baccalaureatus est. Gradu magistri anno 1992 nacto, doctor factus est rerum politicarum anno 2000. Professor fuit ab anno 1992 ad 2000 apud universitatem oeconomicam Budapestinensem. A die 29 Maii 2010 minister administrationis publicae iustitiaeque fuit, praecessore Emerico Forgács, primo ministro Victore Orbán, atque a die 6 Iunii 2014 breviter minister rerum externarum commerciique internationalis, praecessore Ioanne Martonyi. Die 22 Septembris eiusdem anni dimissionem suam protulit ut qui officium commissi Unionis Europaeae suscepturus sit. Eo successor Petrus Szijjártó a primo ministro promotus est. Munus Europaeum die 1 Novembris 2014 suscepit.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tiburtius Navracsics spectant.
Consilium ministrorum Hungaricum Victoris Orbán 2010–

Zoltán Balog (2012–2018) • Andrea Bártfai-Mager (2018–) • Tibor Benkő (2018–) • Alexander Fazekas (2010–2018) • Thomas Fellegi (2010–2012) • Gergely Gulyás (2018–) • Csaba Hende (2010–2015) • Nicolaus Kásler (2018–) • Lajos Kósa (2017–) • Ioannes Lázár (2010–2018) • Ioannes Martonyi (2010–2014) • Georgius Matolcsy (2010–2013) • Stephanus Nagy (2018–) • Tiburtius Navracsics (2010–2014) • Victor Orbán • Ladislaus Palkovics (2018–) • Alexander Pintér • Nicolaus Réthelyi (2010–2012) • Antal Rogán (2015–) • Zsolt Semjén • Susanna Serényi (Németh Lászlóné; 2011–2014) • Nicolaus Seszták (2010–2018) • Stephanus Simicskó (2015–2018) • Ioannes Süli (2017–) • Petrus Szijjártó (2014–) • Ladislaus Trócsányi • Michaël Varga (2012–)