Thūlē, seu Thȳlē[1] (Graece Θούλη, Θύλη) est insula mythica primum descripta a viatore Graeco Pythea.

Haec tabula Thulen, Tilen nominatam, depingit.

Usus nominis Thule

recensere

Romani antiqui in scriptis rhetoricis poeticisque Thule ut generali terra remota utebantur. Exempli gratia, Vergilius in primo libro Georgicorum imperatorem Octavianum laudans ei dicit "tibi serviat ultima Thule".[2]

Quidam utebantur nomine Thule loquentes de insula Islandia. In illo contextu utebantur Ultima Thule ad insulam Groenlandiam nominandam[3]. Vere, quod "thulis"

Nomine Thule etiam utebantur socialistae nationales Germanici, imprimis in nomine Societatis Thules, ad terram originis "gentis purae", quam laudabant illi, describendam.

  1. Nomen femininum. Casus in scriptis classicis apud PHI reperti: nominativus Thule seu Thyle, genetivus Thyles, accusativus Thylen, Thulin. In scriptis mediaevalibus aliquando Thila, Tile, etc.
  2. Verg. Georgica 1.30.
  3. Par est "Ultima Thule" Groenladiam esse; quoniam thules egyptiane "limus" significat, quare Thule nomen insularum limosarum erat. Vide Fernand Crombette, Dictionnaire copte-latin et latin-copte, Tournai: CESHE, 2000 (editio secunda) et Dimitri Michalopoulos"Ultima Thule ou Dieu a de l'humour", Science et Foi, no 122 (janvier 2017), pp. 17-19. Vide:https://ceshe.fr/actualites/11_ultima-thule-ou-dieu-a-de-l-humour.html Praeterea tholos graece ipsam significationem quam egyptiane habet: limus.

Nexus interni

Bibliographia

recensere