Thermae Herculanae[1] sive ad aquas Herculi sacras[2] (Dacoromanice Băile Herculane, Hungarice Herkulesfürdő, Theodisce Herkulesbad) est Romaniae oppidum circiter 5.000 incolarum in regione Banatu situm et ad circuli Caraş-Severin circulum pertinet. Ad oppidum etiam Pecinișca vicus pertinet.

Wikidata Ad aquas Herculi sacras
Res apud Vicidata repertae:
Ad aquas Herculi sacras: insigne
Ad aquas Herculi sacras: insigne
Civitas: Romania
Locus: 44°52′38″N 22°25′3″E
Numerus incolarum: 3 787
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: Băile Herculane

Gestio

Praefectus: Gheorghe Orza
Procuratio superior: Caraș-Severin

Geographia

Superficies: 105.48 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Mehadia

Tabula aut despectus

Ad aquas Herculi sacras: situs
Ad aquas Herculi sacras: situs
Aquae Herculis
Caransebeș collocatio in circulo Caraş-Severin

Historia

recensere
 
Recreatio inscriptionis Latinae in oppido repertae

Oppidum ad aquas Herculi sacras a Romanis saeculo 2 conditum esse constat, nam hic inscriptio anni 153 repertum est. Et tum viatores fontibus salubribus, sacro Herculis dei, utebantur. Romanis fugatis tamen homines in hanc regionem veniebant, ut morbi eius curarentur. Anno 1736 Aqua Herculis pars Austriae facta est et balneae iterum apertae sunt. Hic imperatores ut Franciscus I Stephanus, Iosephus II, Franciscus Iosephus I atque uxor Elisabetha imperatrix salutem petebant. Ab anno 1919 Aqua Herculis ad Romaniam pertinet. Postquam regimen Communistarum anno 1989 sublatum est, multa aedificia saeculi 19 - olim magnifica - nunc quasi diruta sunt, quod de possessionibus litigatur.

Communium coniunctiones

recensere

Anno 2011 hic 5.008 homines habitabant, inter eos 4.342 Dacoromani, 23 Hungari atque 111 Zingari[4].

Bibliograqphia

recensere
  • Paschalis Caryophilus, De thermis Herculanis nuper in Dacia detectis. Vindobonae, 1737 Textus apud Monacenses

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquas Herculis spectant.