Theodorus Ioannis filius Tjutčev (Russice: Фёдор Иванович Тютчев, Fëdor Ivanovič Tjutčev; natus in vico Ovstug gubernii Orelensis, die 23 Novembris[1] 1803; mortuus Villae Augusti die 15 Iulii[2] 1873), fuit insignis Russiae poeta et diplomaticus, socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae ab anno 1857.

Wikidata Theodorus Tjutčev
Res apud Vicidata repertae:
Theodorus Tjutčev: imago
Theodorus Tjutčev: imago
Nativitas: 23 Novembris 1803; Ovstug
Obitus: 15 Iulii 1873; Villa Augusti
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Ivan Nikolayevich Tyutchev; Yekaterina Tolstaya
Coniunx: Eleonora Tyutcheva, Ernestina Pfeffel
Proles: Ivan Tyutchev, Mariya Tyutcheva, Anna Tyutcheva, Darya Tyutcheva, Fyodor Tyutchev, Yekaterina Tyutcheva
Familia: Tyutchev family

Memoria

Sepultura: Sepuchretum Novodevicense

Theodorus Tjutčev, initio domi et dein in Universitate Moscuensi educatus, anno 1821 munus diplomaticum in Collegio Rerum Externarum Imperii Russici cepit. Monachi et Taurini habitabat, familiaris Henrico Heine et Friderico Schelling. Rebus litterariis abalienatus erat et scriptorem se esse numquam censebat. Circa 400 carmina poetae extant, quorum versus plurimi in Russia persaepe recitantur.

Poemata prima genere artis poeticae saeculi duodevicensimi scribebat. Tertio decennio saeculi traditiones romanticismi Europaei (praesertim Germanici) in carminis eius praevalebant. De summa rerum, de fatis humanis et de natura deliberationes his carminibus philosophicis et meditativis argumenta principia sunt. Quarto decennio saeculi nonnulla opuscula scripsit de relationibus complicatis Russiae et Europae occidentalils.Tum et rerum Slavicarum amicis[3] dictis propinquus factus est.

Quinto saeculi decennio nonnulla carmina famosa de amore difficili ab eo composita sunt. Haec postea in "Cyclum Denis'evianum" Helenae Denis'evae dedicatum coniuncti sunt. Annis 18601870 versus de rebus politicis saepissime componebat.

Carmen celeberrimum Silentium! (Latine titulatum) ad tacendum invocatio tristis est querimoniaque de impossibilitate hominem alium pernoscere[4]. Versus huius carminis "Cogitatio elocuta mendacium est" proverbium factum est, sicut et "Russia mente intellegi non potest" et "Minime nobis praedivinare datum est, quomodo verbum nostrum resonaturum sit."

Notae recensere

  1. Calendario Iuliano, scilicet 5 Decembris Gregoriano.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 27 Iulii Gregoriano.
  3. Russice славянофилы, Anglice Slavophiles.
  4. Silentium a Tatiana Vasiljeva Latine redditum possis legere in: Acroases in memoriam Helgi Nikitinski Moscuensis, Moscoviae, 2016, pp. 113.

Nexus interni recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Theodorum Tjutčev spectant.
  Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Deutsche Biographie • Store norske leksikon