The Rape of the Lock ('Rapina Crinis') est satura versibus ab Alexandro Pope poeta Anglico composita annoque MDCCXII mense Maio edita, cuius editio princeps ex cantibus duobus constitit seu versibus trecentis triginta et quattuor, quibus cantus tres duobus annis post adiecti sunt, ut poema perfectum ad versus septingentos nonaginta quattuor augeretur, sex picturis insuper additis. Pope gloriatus esse habetur intra quadriduum primum post editionem secundam plus tria milia librorum vendita. Inde editio novissima anno MDCCXVII apparuit, cui oratio Clarissae de facilitate addita erat. Multis linguis adhuc mandata est, effecitque, inter alia, ut poemata huius generis per Europam vulgo acceptiora fierent.

Descriptio

recensere

Hoc poema eventum pauxillum vitae deridet, rebus mythicis divinis conferens, quem Pope partim de casu sibi ab amico John Caryll narrato finxit: cum nobilis quidam Petrus crinem secuisset ac surripuisset amanti suae Arabellae Fermori contra voluntatem eius, horum duae familiae abalienatae sunt. Illo enim tempore, talis rapina videbatur magno dedecori esse. Hoc carmine, Pope conabatur caelestia et fabulosa cum mundanis commiscere, ut clarius perspiceretur quantuli referret ille eventus, ac saepe scriptores antiquos imitatur, invocationibus exclamationibus collationibus utens, quae plerumque epicis poematibus inveniuntur.

Breviarium

recensere

Carminis principio, lectori refertur "iniuriam terribilem" (Anglice dire offence) modo iniectam esse, dominumque quendam "puellam mitem" (Anglice gentle belle) aggressum esse, ut repulsam ipse pateretur. Quibus relatis, fabula reliqua causaque iniuriae detegitur.

 
Belinda flumine Tamese vehitur, custodibus comitata. Anna Maria Werner anno MDCCXLIV caelavit.

Belinda dormiente, persona praecipua fabulae, custos eius nomine Ariel per somnia vaticinatur perniciem quandam instare, et ut omnia caveat, sed praesertim virum. Quae experrecta se parat in diem, ancilla adiuvante, aliisque custodibus auxilium ferentibus, vestes concinnantibus capillosque instruentibus. Hic crines duo amoeni super collum pendentes referuntur. Baron quidam, hos admirans, unum puellae adimere constituit. Aram inde aedificans, acervum spoliorum omnium priorum amorum exstruit, quo flagranti precatur valde ut crinem mox habeat.

Ariel, pernicie instanti conturbata, quamvis qualis sit ignoret, sibi socias alias accersit, quibus praecipit ut tueantur Belindam per quicquid mali eveniat, seu precari obliviscatur, seu coetum hominum praetermittat, seu cor seu lineam amittat. Protecta igitur Belinda ad Hampton Court proficiscitur, ubi particeps ludi chartarum, nomine ombre, fit.

Baron praesens crinem unum cum instrumento secare conatur, sed custodibus Belindae prohibetur, quod ter accidit, dum quarto conatu crinis (custosque quidam) secetur. Comperiens crinem suum sibi ademptum, Belinda saevire incipit, ademptore victoriam suam spoliaque ostentante.

Gnomus quidam, nomine Umbriel, ad Antrum Iecoris perveniens sacculum accipit "gemituum, fletuum, furorum, linguarumque dissonarum" ampullamque vitream "timorum stupefacientium, dolorum mollium, maerorum liquantium, lacrimarumque fluentium" plenam, et Belindae affert delapsae brachiisque mulieris Thalestris sustentae, quas ambas perfundit.

Multi propinqui, Belindae dolore turbati, crinem surreptum repetunt, sed Baron neque surripuisse paenitet nec preces flectunt. Clarissa orationem habet de facilitate inter homines; nemo autem dictis paret, ineuntque potius certamen, quo pro telis ensibusve, speciebus acribus et carminibus et sale utuntur. Belinda ipsa cominus cum Baron vires contendit, et pulverem tabaci in eius nasum iniciens, hostem debellat. Qua crinem postulante, reperiri non potest, nam sidera factus est quae omnibus mortalibus in aevum sempiternum supersint.

Huius operis finis mirabilis, quo crinis in caelum transfertur, satellitibus tribus Urani planetae nomina tribuit, quae sunt: Umbriel, Ariel, et Belinda.

Nexus externi

recensere