The Legend of Zelda (Iaponice ゼルダの伝説, Zeruda no Densetsu; Latine "Legenda Zeldae") est series ludorum electronicorum phantasiae mediaevalis, vehementiae et adventurae, a Shigeru Miyamoto et Takashi Tezuka creata et a Nintendo edita. In fabulis Link, principalis protagonista seriei, saepe Principissam Zeldam et eius regnum Hyruleam (Anglice Hyrule; Iaponice ハイラル, Hairaru) salvare oportet, praecipue a Ganone daemonum rege, principale antagonista. In seriei fabulis saepissime apparet Trivis (Anglice Triforce; Iaponice トライフォース, Toraifōsu), manifestatio potestatis divinae in formam trium triangulorum aureorum.

Insigne seriei praesens.

Series primo ludo electronico The Legend of Zelda, ad Nintendo Entertainment System in 1986 prodito, coepta est. In praesens 22 ludi electronici in serie sunt.

ArgumentumRecensere

 
Link Zeldaque. Histriones vestiles in Leipzig Book Fair anno 2009 (Lipsia).

The Legend of Zelda in terra mediaevali Hyrulea conditum est. Hyruleam incolunt multa genera sentientia, quorum principales sunt Hyleani (Anglice Hylian; Iaponice: ハイリア族, Hairia-zoku), genus humanum auribus acutis ex Hylia dea ortum.

In principio, ut narrant incolae, Hyrulea terra carebat forma, ordine, et vita. Tum de caelo descenderunt tres deae aureae: Din (Anglice; Iaponice: ディン, Din) potestatis dea, Nayru (Nayru (Anglice; Iaponice: ネール, Nēru) sapientiae dea, et Farore (Anglice; Iaponice: フロル, Faroru) fortitudinis dea. Virtutes suas mundo dederunt deae, deinde in caelum rescenderunt. Eis relicta est Trivis, summa potestas mundi cui coniunctum est fortuna Hyruleae. Si quis Trivim obtinuerit, illa potestate efficietur quidquid vellet; si autem cuius animum impariter incolant tres virtutes dearum, Trivis tota ab eo geri nequit, et se frangit in partes tres, quarum quaeque praesidem dignum quaerit.

Per ludos narrantur fabulae de Link, reincarnatione herois antiqui qui mala pugnat, Zelda, reincarnatione Hyliae deae, et saepius Ganone, reincarnatione mali antiqui. Ganon, vel Ganondorf in forma humana, exercitibus daemonum imperat ac Hyruleam invadit ut Trivim inveniat. Magia potenti utitur, saepe etiam Trivim potestatis obtinet, ut nullo modo vinci possit nisi Ense Magistrario (Anglice Master Sword), gladio sancto ab Hylia dea fabricato. Link in omnes regiones Hyruleae iter facit ut bellator optimus fiat et Ensem Magistrarium reperiat. Cum auxilio Zeldae divino, Link occidit Ganonem et pacem in Hyrulea restituit.

LinguaeRecensere

Nonnullae linguae ficticiae quae varia phyla et species loquuntur in serie sunt. Lingua hyliana (Anglice Hylian) est sermo principalis in Hyrule; incolae etiam Terminae, Holodri, et Labrynnae illa utuntur. Lingua dicta numquam auditur, at saepe abecedario eius ficticio quod inter quemque ludum variat ostentatur.

Index ludorum electronicorumRecensere

 
Koji Kondo, anno 2007 visus, fuit compositor seriei ludorum electronicorum a primo ludo electronico.

PersonaeRecensere

 
Midna in sua forma vera. Persona adiuvans in serie est, interea prima persona in ludo electronico The Legend of Zelda: Twilight Princess.

Pleraeque personae seriei ludorum electronicorum hic nominantur.

ProtagonistaeRecensere

AntagonistaeRecensere

Personae adiuvantesRecensere

Personae reapparentesRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad The Legend of Zelda spectant.