Marius est multiseries primum ludorum electronicorum a Nintendo editorum, ubi Marius primus protagonista est. Alterae res seriei series televisivae animatae et pelliculae sunt. Cum ludo porticuum Donkey Kong, anno 1981 edito et etiam parte seriei eiusdem nominis, coepebatur. Prima series Marii est Heros Marius (Anglice Super Mario) nomine, series praeclara ludorum electronicorum superficiei ascensae. Marius plus quam 500 milliones exemplaria venduit, quae multiseries ludorum electronicorum maxime vendens umquam is exsequitur.

Insigne in Marii petaso quod eum repraesentat.

Ludi electronici recensere

Heros Marius recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Super Mario (series).
 
Nintendo Entertainment System cum duobus ludis televisificis in unum, quippe Super Mario Bros. et Duck Hunt.

Heros Marius (Anglice Super Mario) est series ludorum electronicorum superficiei ascensae Marium ut personam principalem et ludibilem continens, et in modo multilusoris plerumque ludis electronicis etiam fratrem eius Ludovicum. Ambo homines tubarii sunt. Primus antagonista seriei est Bowser, qui semper principissam Regni Fungini Persica abducere temptat et saepe stellas energeticas furatur, quorum energiam in technologia adhiberi potest. Per adventuras, Marius et aliquando etiam Ludovicus in variis partibus mundi vehuntur, quo Persicam salvare tentant et Bowser eiusque exercitum variis creaturis compositum impugnant. Diversas res etiam colligunt, sicut nummos et stellas energeticas, et diversis rebus, quae varias facultates praebent, utuntur.

Index ludorum electronicorum recensere

Go-kart Marium recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Mario Kart.

Go-kart Marium (Anglice Mario Kart) est series ludorum electronicorum certaminum celeritatis Go-kart. Nonnullae personae Mariae contra inter se certant. Diversae facultates in fere pyxidibus in curribus positis certamine adiuvando sunt. In certis ludis electronicis Go-kart Marii alia vehicula quoque sunt.

Index ludorum electronicorum recensere

Festum Marium recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Mario Party.

Festum Marium (Anglice Mario Party) est series ludorum electronicorum ludi tabularis cum nonnullis personis Nintendo. Quattuor personae a homine aut automatice moderatae in tabula lusoria certant ubi ille cum plurimis stellis energeticis vincit. Nummi sunt aliam rem importantem colligere et diversae facultates certamine adiuvando etiam sunt. Post omnium vices ludum parvum luditur.

Index ludorum electronicorum recensere

Marius versus Donkey Kong recensere

  Si plus cognoscere vis, vide etiam Mario vs. Donkey Kong.

Mario versus Donkey Kong (Anglice Mario vs. Donkey Kong) est series ludorum electronicorum strategiae et coniunctionis particularis. Robota parva in aspectu Marii et Donkey Kong certando ab eis duobus moderantur. Robota Maria sunt ludibilia et in cursibus per pericula et cogitationem strategicam ad finem moderantur. Diversas res in cursu colligere etiam possunt.

Index ludorum electronicorum recensere

Alia opera recensere

Personae recensere

Nonnullissimae personae in serie sunt, ubi gravissimae hic monstrantur. Inter omnes protagonistas, Marius primus est. Primus antagonista est Bowser. Certae personae Mariae suae propriae multiseries quoque habent, sicut Ludovicus, Wario et Yoshi.

Protagonistae recensere

Antagonistae recensere

Nexus interni recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Marium spectant.
  • Super Mario Wiki, encyclopaedia de Mario (Anglice)
  • Mario Wiki, encyclopaedia de Mario (Anglice)
 

Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!