Super Mario Bros.

ludus computatralis

Super Mario Bros. (Iaponice: スーパーマリオブラザーズ, Sūpā Mario Burazāzu; Latine fortasse Heroes Marii Fratres) est ludus televisificus suggestus ascendendi a Nintendo creatus et editus. Die 13 Septembris 1985 Iaponiae colsolae lusoriae Family Computer primum edebatur deinde etiam consolae Nintendo Entertainment System aliis in terris. Ludum priorem Mario Bros. sequitur et primus ludus electronicus seriei nomine Heroes Marii (Anglice Super Mario) est.

Nintendo Entertainment System cum duobus ludis electronicis in una capsella lusoria; Super Mario Bros. et Duck Hunt.

Lusor imperat personae Marii, quem per Regnum Funginum iter facere oportet ut filiam regis Peach a Bowser, antagonista principali, captam salvet. Marius regiones varias transit, quae constant e scaenis terrestribus, subterraneis, et subaquaneis; castella etiam hostilia expugnat. Inimicos varios superat, praecipue in eorum capita insiliendo, atque vero res celatas quaerit quibus potestates superhumanas accipit. Puncti inimicis occisis lusori dantur; quantitas etiam secundarum cuique scaenae est, qua effusa Marius moritur. In modo duorum lusorum Ludovicus Marium fratrem comitatur.

Hic ludus tempore eius editionis tam favorabilissimus erat, ut casum totae rei ludoelectronici, quae illo tempore fere omnino ruta erat, plurimum levare postea habeatur. Heroes Marii multiseries hodie principalis et celeberrima est omnium serierum a Nintendo editarum.

Nexus externi

recensere
 
scacci

Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!