Thalassius (praefectus praetorio)

Thalassius (natus saeculo 3 aut 4 Antiochiae, mortuus anno 353) vir publicus Romanus fuit.

FamiliaRecensere

Thalassius e gente curiali Antiochiae fuit, Theodorae cuidam nupsit, filios Bassianum et Thalassium habuit. Nepos (et filius Bassiani) Aristaenetus, consul anni 405, erat. Libanius orator inter necessarios eius erat, aliquas litteras ad eum dedit[1].

Cursus honorumRecensere

Anno 345 comes Constantii II imperatoris erat[2], qui eum anno 351 praefectum praetorio per Orientem nominavit, ut Constantium Gallum Caesarem custodiret[3]. In fine anni 353 magistratu fungens mortuus est[4].

NotaeRecensere

  1. cf. Libanius, Autobiography and selected letters, ed. et trad. F. Norman, Oxford 1992, ep. 2
  2. Der Neue Pauly T. 12/1 c. 235
  3. Ammianus Marcellinus XIV 1,10
  4. Ammianus Marcellinus XIV 7,9