Chrysis (persona Menandrea)
Chrysis (Χρυσίς) fuit persona dramatis Menandri, anno fere 300 a.C.n. docti, cuius titulus est Eunuchus. Comoediam Menandri hodie deperditam partim reconstituimus e versione Latina anno 161 a.C.n. a Terentio confecta, ubi eadem persona nomen "Thais" gerit. Haec Thais etiam nota est in Divina Comoedia Dantis Alagherii.
Chrysis apud Menandrum
recensereDe Chryside a Menandro in Eunucho ficta perpauca sciuntur, comoedia ipsa deperdita, nullis fragmentis hodie servatis persona Chrysidis attribuendis. Legimus autem Saturam quintam Persii in quo personas huius comoediae evocantur Chaerestratum Chrysidis amantem, Davum servum et mentorem, qui ambo de Chryside loquuntur:
- "An siccis dedecus obstem
- cognatis? an rem patriam rumore sinistro
- limen ad obscenum frangam, dum Chrysidis udas
- ebrius ante fores extincta cum face canto?"
- "Euge, puer, sapias, dis depellentibus agnam
- percute." "Sed censen plorabit, Dave, relicta?"
- "Nugaris! Solea, puer, obiurgabere rubra,
- ne trepidare velis atque artos rodere casses.
- Nunc ferus et uiolens; at, si vocet, haut mora dicas
- Quidnam igitur faciam? nec nunc, cum arcessat et ultro
- supplicet, accedam?"[1]
Thais apud Terentium
recensereTerentius, eandem personam in comoedia sua Eunuchum depingens, nomen in Thaidem mutat e meretrice eo tempore famosissima Thaide Alexandri Magni sectatrice. Thais Terentiana est meretrix Samia, eodem tempore a iuvene Phaedria et a milite Thrasone amata. De hac Thaide Cicero in De amicitia scribitur: "'Magnas vero agere gratias Thais mihi?' Satis erat respondere: magnas; 'ingentes', inquit."[2] Terentium et Ciceronem citat Helinandus Frigidimontis in praedicatione apud scholares Tolosanos.[3]
Thais apud Dantem
recensereDantes Alagherius de hac Thaide apud Ciceronem lexit huiusque responsi meminit. Fortasse mulierem historicam, nec ficticiam, fuisse censuit. Eam igitur in Divina Comoedia Vergilius indicat, in Inferis inter adulatores iacentem:
- Appresso ciò lo duca "Fa che pinghe",
- mi disse "il viso un poco più avante,
- sì che la faccia ben con l'occhio attinghe
- di quella sozza e scapigliata fante
- che là si graffia con l'unghie merdose,
- e or s'accoscia e ora è in piedi stante.
- Taide è, la puttana che rispuose
- al drudo suo quando disse "Ho io grazie
- grandi apo te?": "Anzi maravigliose!".
- E quinci sien le nostre viste sazie".[4]
Notae
recensere- ↑ Persius, Saturae 5.163-173
- ↑ Cicero, De amicitia 98
- ↑ Helinandus Frigidimontis, "Sermo in Ascensione Domini 2, Tolosae habitus ad clericos scholares" Textus
- ↑ Dantes Alagherius, Divina Comoedia "De Inferis" 18.127-136
Bibliographia
recensere- "Taide" in Paget Toynbee, A Dictionary of Proper Names and Notable Matters in the Works of Dante (Oxonii: Clarendon Press, 1898) p. 514 Textus apud archive.org