Tabellae secretarum sunt tres cartae, quae in altari ponuntur, dum missa in ritu Romano vetere vel aliquot aliis ritibus celebratur, et quasdam orationes a presbytero intra missam dicendas continent. Saepe ornatissimae sunt, quamquam nulli fini serviunt nisi memoriae presbyteri adiuvandae.

Tabella secretarum sinistra

Historia

recensere

Tabellae non adhibebantur ante saeculum sextum decimum, et adhuc reapse non adhibentur celebrante episcopo, quippe qui totam missam in canone missae (libro pontificali) vel in Missali legere solet. Cum Pius Papa V Missale Romanum renovavit, una tabella in medio altari iniuncta est, cui postea tabella sinistra adiecta est, tum, symmetriae causa, dextra.

Contenta tabellarum

recensere

In ritu Romano,, tabella sinistra continet verba evangelii ultimi (Ioannes 1,1–14), quod, ante 1970, in fine missae dicebatur. Tabella dextra continet orationem ad vinum et aquam commiscendam ("Deus qui humanae substantiae") et psalmum "Lavabo", quem dicit presbyter dum manus lavat.

Tabella media continet ex ordine missae: canticum "Gloria in excelsis", orationem "Munda cor", "Credo", orationes offertorias ("Suscipe sancte Pater", "Offerimus tibi", "In spiritu humilitatis", "Veni Sanctificator", "Suscipe sancta Trinitas" et "Orate fratres"), verba institutionis Eucharistiae ("Qui pridie" et "Simili modo") preces privatas a presbytero dicendas ad communionem ("Haec commixtio", "Domine Iesu Christe qui dixisti", "Domine Iesu Christe fili Dei vivi", "Perceptio Corporis tui" et "Placeat tibi"). Saepe ostendit etiam imaginem crucifixi.

In ritu Lugdunensi, dispositio tabellarum similis est, sed textus orationum partim differentes, exempli gratia ad vinum cum aqua miscendum non dicitur "Deus qui humanae substantiae", sed "De latere Domini nostri". Tres tabellae ad missam lectam in altari ponuntur, ad solemnem vero una tantum, media nempe.

Usus tabellarum

recensere

Tabellae in altari nisi intra missam poni debent. Tabella media in crucem aut tabernaculum et sinistra dextraque in candelabra adhibetur. Missa finita tabellae statim removendae sunt aut deiciendae in faciem sub cooperculum altaris.[1]

  1. Missale Romanum, editio 25, iuxta typicam Vaticanam (Ratisbonae: sumptibus Friderici Pustet, 1943).