Coele Syria (provincia Romana)
Coele Syria sive Syria Coele fuit provincia Romana anno 193/194 condita. Eo anno Septimius Severus ditissimam provinciam Syriam propter Pescennium Nigrum Antiochiae imperatorem proclamatum et multos fautores in provincia habentem in partes duas divisit, Syriam Coelen et Syriam Phoenicen.
![](http://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/thumb/6/66/Roemischeprovinzentrajan.png/200px-Roemischeprovinzentrajan.png)
Coele Syria antiquitus erat regio campestris inter Montem Libanum et montem Antilibanum posita[1] ; deinde latiore et incerto sensu hoc nomen saepe adhibitum est[2]. Graece (κοιλὴ Συρία) "cavam Syriam" designabat.
Legati
recensereLegati eius provinciae inter alios fuerunt:
- Lucius Marius Maximus Perpetuus Aurelianus circa annum 205
- Gaius Iulius Priscus inter annos 244 et 249
- Virius Lupus inter annos 260 et 268
Notae
recensere- ↑ Strabo, Geographica XVI.2.16 et 22
- ↑ Strabo, Geographica XVI.2.21
Bibliographia
recensere- Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
- A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Achaia • Aegyptus • Africa • Alpes Cottiae • Alpes Graiae • Alpes Maritimae • Alpes Poeninae • Aquitania • Arabia Petraea • Armenia • Asia • Assyria • Baetica • Bithynia et Pontus • Britannia; inferior, superior • Cilicia • Corsica et Sardinia • Creta et Cyrene • Cyprus • Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae • Dacia Aureliana • Dalmatia • Epirus • Galatia • Gallia Belgica • Gallia Cisalpina • Gallia Comata • Gallia Lugdunensis • Gallia Narbonensis • Germania Inferior • Germania Superior • Hispania Tarraconensis • Hispania Ulterior • Illyricum • Iudaea • Lusitania • Lycia et Pamphylia • Macedonia • Mauritania Caesariensis • Mauritania Tingitana • Mesopotamia • Moesia; Inferior, Superior • Noricum • Numidia • Pannonia; Inferior, Superior • Raetia • Sicilia • Syria; Coele, Phoenice • Thracia | |