Virius Lupus (nescimus, quando natus et mortuus sit) senator Romanus saeculi tertii exeuntis fuit.

FamiliaRecensere

Verisimile est eum nepotem esse Lucii Virii Lupi Iuliani consulis anni 232.

Cursus honorumRecensere

Quos honores adierat, duabus ex inscriptionibus[1] novimus: Erat consularis sacrae urbis regionis II, curator Laurentum Lavinatium, consul suffectus ignoto in anno, consularis regionis II Caelemontium, deinde legatus Augusti pro praetore Arabiae (fortasse annis 256 - 259) et Coeles Syriae (inter annos 260 - 268?) et iudex sacrarum cognitionum per Aegyptum et per Orientem. Ab anno 274 pontifex Dei Solis erat[2]. Anno 278 consul II ordinarius cum Probo imperatore nominatus est, deinde ad annum 280 praefectus urbi Romae fuit.

NotaeRecensere

  1. CIL VI 31775 et CIL XIV 1210
  2. Michel Christol: Essai sur l’évolution des carrières sénatoriales dans la seconde moitié du IIIe s. ap. J.-C., Paris 1986, S. 263–270.


Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Probus Augustus et Paulinus
Consul
278
cum
Imp. Caesare Marco Aurelio Probo Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Probus Augustus III et Nonius Paternus II