Aperire sectionem principem

Lucius Virius Lupus Iulianus (quando natus mortuusque sit, nescimus) senator Romanus patricius saeculo tertio fuit. Filius Virii Lupt hominis novi, qui Septimium Severum bello civili adiuverat. Frater eius maior Lucius Virius Agricola, consul ordinarius anno 230, fuit. Ipse sevir equitum Romanorum, deinde triumvir capitalis, tum legatus Augusti pro Praetore Lyciae et Pamphyliae fuit; allectus inter quaestorios Praetura functus est, anno 232 denique consul ordinarius.


Antecessores:
Lucius Tiberius Claudius Pompeianus et Titus Flavius Sallustius Paelignianus
Consul
232
cum
Lucio Mario Maximo
Successores:
Lucius Valerius Claudius Maximus Acilius Priscilianus et Gnaeus Cornelius Paternus