Subvocalizatio, vel oratio tacita, est oratio interna quae per lectionem fieri potest, sonos vocabulorum lectorum adhibens.[1][2] Quae ratio naturalis mentem adiuvat ut significationes penetret ad res lectas comprehendendas et meminendas, onus cognitivum fortasse imminuens.[3] Fundamentalis huius rationis proprietas est motus minusculos in larynge aliisque musculis in dictione alioquin implicatis. Plurimi horum motuum a lectore detegi non possunt, machinis absentibus.[4] Subvocalizatio est unum ex elementis rationis sinus phonologici a Baddeley et Hitch propositi, qui coacervationem horum generum informationis in memoria brevi explanat.[5]

Larynx et musculi coniuncti.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Carver 1990.
  2. Cleland, Davies, et Davies 1963.
  3. Rayner et Pollatsek 1994.
  4. Rayner et Pollatsek 1994.
  5. Smith, Wilson, et Reisberg 1995.

BibliographiaRecensere

  • Baddeley, A., M. Eldridge, et V. Lewis. 1981. The role of subvocalisation in reading. The Quarterly Journal of Experimental Psychology A: Human Experimental Psychology 33(4): 439–454.
  • Carver, R. P. 1990. Reading Rate: A Comprehensive Review of Research and Theory.
  • Cleland, D. L., W. C. Davies, et T. C. Davies. 1963. Research in Reading. The Reading Teacher 16(4): 224–228.
  • Rayner, Keith, et Alexander Pollatsek. 1989. The Psychology of Reading. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0137330073.
  • Richaudeau, François. 1984. Méthode de lecture rapide. Au cœur de la formation. Retz.
  • Smith, J. D., M. Wilson, et D. Reisberg. 1995. The role of subvocalization in auditory imagery. Neuropsychologia 33(11): 1433–1454.

Nexus externiRecensere