Vexillum generale cardinalis
Stephanus Wyszyński
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
Stephanus Wyszyński circa annum 1970 pictus
Stephanus Wyszyński circa annum 1970 pictus
archiepiscopus Gnesnensis et Varsoviensis
Natus 3 Augusti 1901
presbyter ordinatus 3 Augusti 1924
episcopus nominatus 25 Martii 1946
episcopus consacratus 12 Maii 1946
Cardinalis promulgatus 12 Ianuarii 1953
a papa Pio XII
Mortuus 28 Maii 1981
Pagina officialis Sanctae Sedis

Stephanus Cardinalis Wyszyński[1] Primas Poloniae, archiepiscopus Gnesnensis et Varsoviensis, legatus (in pago Zuzela die 3 Augusti 1901 natus, Varsoviae in solemnitate Ascensionis Domini die 28 Maii 1981 mortuus) tempore communismi fuit spiritualis Polonorum dux.

Warschau

Filius Stanislai Wyszyński organarii in pago Zuzela, ordinatus est Vladislaviae die 3 Augusti 1924. Die 25 Martii 1946 nominatus episcopus Lublinensis, et 12 Maii eodem anno consecratus ab Augusto Cardinali Hlond, Primate Poloniae. Die 12 Novembris 1948 nominatus Archiepiscopus Gnesnensis (cum omnibus iuribus et privilegiis ea sede adiunctis) et Varsoviensis. Die 12 Ianuarii 1953 ad dignitatem cardinalis a Pio XII P.P. in pectore evectus est.

In Consilio Vaticano Secundo adfuit.

NotaeRecensere

  1. "Servus Dei Stephanus Cardinalis Wyszyński": nomen hic habes

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Wyszyński spectant.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!