Ascensio Domini
Ascensio Domini (Graece Ἁνάληψις τοῦ Κυρίου) dies est, quo memoratur secundum religionem Christianam ascensio Iesu Dei Filii rursus ad Patrem in coelo. Festum Christianum est quadragesima die post dominicam paschalem more vetere et die dominica paschali et ipsa die ascensionis numeratis. Semper ergo haec dies est dies Iovis.
Anno 2008o dies ascensionis et Kalendae Maiae seu Dies Laboris in idem diem incidunt. Eiusmodi proximus dies fuit anno 1913o et erit anno 2160o.
Feria
recensereAscensionis Domini dies lege feria est in Germania, Helvetia, Austria, Suecia, Belgia, Dania, Finnia, Francia, Groenlandia, Haitia, Indonesia, Islandia, Columbia, Lichtensteno, Luxemburgo, Madagascaria, Namibia, Nederlandia et Norvegia.
Explicatio theologica
recensereDominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei (Mc 16,19). Corpus Christi, ab instanti Suae Resurrectionis, glorificatum est, ut id novae et supernaturales demonstrant proprietates, quibus exinde gaudet permanenter. Sed per quadraginta dies, in quibus cum discipulis Suis familiariter manducabit et bibet illosque circa Regnum instruet. Eius gloria adhuc sub lineamentis humanitatis ordinariae manet velata. Ultima Iesu apparitio ab irreversibili Eius humanitatis absolvitur ingressu in gloriam divinam a nube significatam et a caelo, ubi iam inde ad dexteram Dei sedet Ipse, modo prorsus exceptionali et unico, Paulo tamquam abortivo (1 Cor 15,8) manifestabitur in quadam ultima apparitione quae illum constituit Apostolum.[1]
Nexus interni
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad ascensionem domini spectant. |
- Friedrich Justus Knecht: "A Practical Commentary on Holy Scripture/LXXXIII. The Ascension of Jesus Christ" (1910)